라틴어 문장 검색

Nam et diem quo quisque possit initiari deae nutu demonstrari, et sacerdotem qui sacra debeat ministrare eiusdem providentia deligi, sumptus etiam caerimoniis necessarios simili praecepto destinari:
(아풀레이우스, 변신, 11권 21:4)
Plenissime iamdudum videbar initiatus.
(아풀레이우스, 변신, 11권 26:9)
"Quod felix itaque ac faustum salutareque tibi sit, animo gaudiali rursum sacris initiare diis magnis auctoribus."
(아풀레이우스, 변신, 11권 29:11)
Quae si neglegis, Romanos deos neglegis, ex quo intellegens non Romanis initiatus sacris, et tamen Punica nomina tamquam nimium Romanorum altaribus deditus contemnis ac despicis.
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 2:16)
Et licet arte foris nullius id esse decoris Ante uideretur nec ob hoc placuisse putetur, Vt tamen agnouit, quid agendum mystice promit Interiusque geri documenta simillima ueri, Traxit ab enormi sub forma carminis [h]orni, Plus blandimenti quia dant noua carmina menti;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, Prologus 1:3)
namque Athenis initiatus, cum postea Romae pro tribunali de priuilegio sacerdotum Atticae Cereris cognosceret et quaedam secretiora proponerentur, dimisso consilio et corona circumstantium solus audiit disceptantes.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 93장 1:2)
Et quamquam isti sensus mystici variis appellentur nominibus, generaliter omnes dici possunt allegorici, cum sint a litterali sive historiali diversi.
(단테 알리기에리, Epistolae 97:10)
nec immolemus agnum nec mysticum pascha celebremus, quia haec absque templo fieri lege prohibentur;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 10:16)
Et, ut omittam vetera, ne apud incredulos nimis fabulosa videantur, ante paucos annos propinquus vester Gracchus, nobilitatem patriciam nomine sonans, cum praefecturam regeret urbanam, nonne specu Mithrae et omnia portentuosa simulacra, quibus corax, nymphius, 1 miles, leo, Perses, heliodromus, pater initiantur, subvertit, fregit, excussit et his quasi obsidibus ante praemissis inpetravit baptismum Christi?
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 2:6)
Unde et propheta mystice cantat:
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 2:15)
et argumento utuntur quod Tarquinius, Demarati Corinthii filius Samothracicis religionibus mystice imbutus, uno templo ac sub eodem tecto numina memorata coniunxit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 8:3)
Et, ne videar plus nimio extulisse ovum elementi vocabulo, consule initiatos sacris Liberi patris:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 8:1)
quos Tarquinius, Demarati Corinthii filius, Samothraciis religionibus mystice imbutus, uno templo et sub eodem tecto coniunxit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 29612)
latet arbore opaca avreus licet de hoc ramo hi qui de sacris Proserpinae scripsisse dicuntur, quiddam esse mysticum adfirment, publica tamen opinio hoc habet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1363)
voce vocans non verbis, sed quibusdam mysticis sonis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2471)

SEARCH

MENU NAVIGATION