라틴어 문장 검색

Miror cur a me haec aestimas esse quaerenda, cum satis super que ab antiquissimis excellentissimis que doctoribus de his omnibus constet esse tractatum;
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 2:20)
Claudicat ille fide, ne fama claudicet eius Tractatus, uenditque fidem, ne premia libri Depereant, erratque fides, ne rumor aberret.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 28:7)
Quomodo sub breuibus uerbis narratio uerum Explicat, aut latitans ueri sub imagine falsum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:15)
Jam nimis nostrae ratiocinationis [0444C] series evagatur, quae ad ineffabile deitatis arcanum, tractatum audet attollere, ad cujus rei intelligentiam, nostrae mentis languescunt suspiria.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:55)
Et quid per singula meae narrationis curriculum evagari permitto?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:27)
Nonne ea quae in puerilibus [0451C] cunis poeticae disciplinae discutiuntur, altiori distinctionis lima, senior philosophiae tractatus eliminat?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:4)
Poetae tamen aliquando historiales [0451D] eventus joculationibus fabulosis quadam eleganti fictura confoederant, ut ex diversorum competenti conjunctura, ipsius narrationis elegantior pictura resultet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:8)
Quamvis ergo, ut poetae testati sunt plerique homines talibus Veneris terminis sint abusi ad litteram, narratio tamen illa vel deos esse, vel ipsos in Veneris gymnasiis latuisse, mentitur, et in nimiae falsitatis vesperascit occasum:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:13)
ideo, ista nube taciturnitatis obduxi, alia vero in luce verae narrationis explicui.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:14)
Ab altiori enim sumens initium, excellentiori quaesito meae volo narrationis seriem contexere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:4)
In sequenti vero tractatu, ne locutionis cathephaton lectorum offendat auditum, vel in ore virginali locum collocet turpitudo, praedictis vitiorum monstris euphoniae orationis volo pallium elargiri.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:9)
inextricabilem etenim ejusdem labyrinthum affectanter investigare conaris, cum potius meae narrationi sententiarum locupletatae divitiis, mentis attentionem attentius adaptare deberes.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 39:3)
nunc stylus paululum maturior ad praefinitae narrationis propositum revertatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:8)
[0465C] Tunc illa ad acerrimas invectionis demorsiones gyrans suae narrationis incessum, ait:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:43)
Tunc ego continuae narrationis aurigationem refrenans, dixi:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 64:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION