라틴어 문장 검색

Sed ubi labore atque iustitia res publica crevit, reges magni bello domiti, nationes ferae et populi ingentes vi subacti, Carthago, aemula imperi Romani, ab stirpe interiit, cuncta maria terraeque patebant, saevire fortuna ac miscere omnia coepit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 10장1)
Maiestas populi Romani per omnes nationes, per omnes diffusa prouincias, in sinu meretricum iacet;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 10:8)
populi Romani imperatoribus, magnarum nationum regibus primam ex similitudine for- tunae amicitiam, sibi et Claudio etiam communionem victoriae esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 19장3)
clarissimi viri nostrae civitatis temporibus optimis hoc sibi amplissimum pulcherrimumque ducebant, ab hospitibus clientibusque suis, ab exteris nationibus, quae in amicitiam populi Romani dicionemque essent, iniurias propulsare eorumque fortunas defendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 20장 3:1)
Parce, Domine, parce populo tuo, ne dominentur eis nationes et dicant:
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 89:14)
Tantum esse nomen atque opinionem eius exercitus Ariovisto pulso et hoc novissimo proelio facto etiam ad ultimas Germanorum nationes, uti opinione et amicitia populi Romani tuti esse possint.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 16장7)
nunc enim quis est qui non probet, qui non laudet, qui non unum post hominum memoriam T. Annium plurimum rei publicae profuisse, maxima laetitia populum Romanum, cunctam Italiam, nationes omnis adfecisse et dicat et sentiat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 28장 2:4)
quibus rebus et agris et urbibus et nationibus rem publicam atque hoc imperium et populi Romani nomen auxerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 18장 1:5)
cuius legis non modo a populo Romano, sed etiam ab ultimis nationibus iam pridem severi custodes requiruntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 5장 2:3)
Idcirco Novae Zelandiae Episcopi quaesiverunt quid significaret mandatum “non occides”, cum “vicenae centesimae orbis populorum ita absumerent opes, ut pauperibus Nationibus futurisque generationibus victui necessaria abriperent”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 127:4)
cui nationi non ex senatus auctoritate, non populi iussu bellum illatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 562:2)
Audito itaque Nicanoris adventu et conventu nationum, conspersi terra rogabant eum, qui populum suum constituit usque in aeternum quique suam portionem signis evidentibus protegit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장15)
Quantae autem religionis seu abstinentiae populus Brachmanorum fuerit, ut illis Deus supra universas nationes fidei sacrae intelligentiam inspirare deberet, epistolae ipsae Didimi ad Alexandrum continent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 65:6)
quid est quod aut populo Romano gratius esse debeat, aut sociis exterisque nationibus optatius esse possit, aut saluti fortunisque omnium magis accommodatum sit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 3장 1:2)
Diversae Nationes ordine quodam institutionali incerto reguntur, impendio dolorum populi atque in beneficium illorum qui ex his rebus lucrantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 186:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION