라틴어 문장 검색

Inventa secuit primus qui nave profundum et rudibus remis sollicitavit aquas, qui dubiis ausus committere flatibus alnum quas natura negat praebuit arte vias:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 1:1)
Ceterum Nero usus est patriae ruinis extruxitque domum in qua haud proinde gemmae et aurum miraculo essent, solita pridem et luxu vulgata, quam arva et stagna et in modum solitudinum hinc silvae inde aperta spatia et prospectus, magistris et machinatoribus Severo et Celere, quibus ingenium et audacia erat etiam quae natura denegavisset per artem temptare et viribus principis inludere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 42장1)
sic alius est finis ad quem singularem hominem, alius ad quem ordinat domesticam comunitatem, alius ad quem viciniam, et alius ad quem civitatem, et alius ad quem regnum, et denique optimus ad quem universaliter genus humanum Deus ecternus arte sua, que natura est, in esse producit.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 3:5)
et quod quicquid est in rebus inferioribus bonum, cum ab ipsa materia esse non possit, sola potentia esistente, per prius ab artifice Deo sit et secondario a celo, quod organum est artis divine, quam 'naturam' comuniter appellat. 4.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 2:9)
quodsi interciderit tibi nunc aliquid, repetes mox,sive est naturae hoc sive artis, mirus utroque.
(호라티우스의 풍자, 2권, 04장5)
et honeste locutus est, formosum nodis vel aere, ut si dicas 'pul- cher est equus sella, pulcher frenis'. formosum p. n. et ab arte et a natura laudavit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 902)
quid enim pedibus opus est sine ingressu, quid manibus si nihil conprehendendum est, quid reliqua discriptione omnium corporis partium, in qua nihil inane nihil sine causa nihil supervacuaneum est, itaque nulla ars imitari sollertiam naturae potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 92:3)
Quam vero aptas quamque multarum artium ministras manus natura homini dedit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 150:1)
In natura et in arte constantia est, in ceteris nulla.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 16장 3:2)
quodsi interciderit tibi nunc aliquid, repetes mox, sive est naturae hoc sive artis, mirus utroque.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret.5)
non eadem autem natura est iis artibus, quae a virtute sunt remotae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 329:1)
initium ergo dicendi dedit natura, initium artis observatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 29:1)
ita, quod ultra natura laedit, arte erit emendandum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장6)
Myrtea silva subest bicoloribus obsita bacis et specus in medio (natura factus an arte, ambiguum, magis arte tamen), quo saepe venire frenato delphine sedens, Theti, nuda solebas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 31:4)
Vestibus hec inscripta manent, descripta resultant, Artis gramatice uirtus, natura, potestas, Ordo, materies, pars, finis, nomen et actor, Officium, species, genus, instrumenta, facultas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION