라틴어 문장 검색

Non semper clipei metuendum gentibus orbem dilecto studiosa parens fabricabat Achilli, Lemnia nec semper supplex ardentis adibat antra dei nato galeam factura comantem, sed placidos etiam cinctus et mitia pacis ornamenta dabat, bello quibus ille peracto conspicuus reges inter fulgeret Achivos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De chlamyde et frenis1)
haec quoque nati videre nefas saecula magnum, cum Tyrrhenum rate ferali princeps captam fraude parentem misit in aequor.
(세네카, 옥타비아 5:17)
"En ego vestra parens, vobis animosa creatis, et nisi Iunoni nulli cessura dearum, an dea sim dubitor perque omnia saecula cultis arceor, o nati, nisi vos succurritis, aris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 18:2)
At vaga per dumos vacuique in pulvere campi magna parens iuvenum, gemini nunc funeris, Ide squalentem sublata comam liventiaque ora ungue premens - nec iam infelix miserandaque, verum terror inest lacrimis - , per et arma et corpora passim canitiem impexam dira tellure volutans quaerit inops natos omnique in corpore plangit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권51)
Hae sunt generationes filio rum Noe, Sem, Cham et Ia pheth; natique sunt eis filii post diluvium.
노아의 아들 셈과 함과 야펫의 족보는 이러하다. 홍수가 있은 뒤에 그들에게서 자식들이 태어났다. (불가타 성경, 창세기, 10장1)
De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Iapheth maiore.
셈에게서도 자식들이 태어났는데, 그는 에베르의 모든 아들들의 조상이며 야펫의 맏형이다. (불가타 성경, 창세기, 10장21)
Natique sunt Heber filii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diebus eius divisa sit terra, et nomen fratris eius Iectan.
에베르에게서는 아들 둘이 태어났는데, 한 아들의 이름은 펠렉이다. 그의 시대에 세상이 나뉘었기 때문이다. 그 동생의 이름은 욕탄이다. (불가타 성경, 창세기, 10장25)
Cum Abraham centum esset annorum, natus est ei Isaac filius eius.
아브라함에게서 아들 이사악이 태어났을 때, 그의 나이는 백 살이었다. (불가타 성경, 창세기, 21장5)
Sexagenarius erat Isaac, quando nati sunt parvuli.
이어 동생이 나오는데, 그의 손이 에사우의 발뒤꿈치를 붙잡고 있어, 그의 이름을 야곱이라 하였다. 이들이 태어났을 때 이사악의 나이는 예순 살이었다. (불가타 성경, 창세기, 25장26)
Nato autem Ioseph, dixit Iacob ad Laban: " Dimitte me, ut revertar in patriam et ad terram meam.
라헬이 요셉을 낳자 야곱이 라반에게 말하였다. "제고장, 제고향으로 가게 저를 보내 주십시오. (불가타 성경, 창세기, 30장25)
Filii Zelphae ancillae Liae: Gad et Aser. Hi sunt filii Iacob, qui nati sunt ei in Paddanaram.
레아의 몸종 질파의 아들은 가드와 아세르이다. 이들은 야곱이 파딴 아람에 있을 때 태어난 아들들이다. (불가타 성경, 창세기, 35장26)
Oolibama genuit Iehus et Ialam et Core. Hi filii Esau, qui nati sunt ei in terra Chanaan.
오홀리바마는 여우스, 얄람, 코라를 낳았다. 이들이 가나안 땅에서 태어난 에사우의 아들들이다. (불가타 성경, 창세기, 36장5)
Rursumque concepto fetu, natum filium nominavit Onan.
그 여자는 또 임신하여 아들을 낳고 그 이름을 오난이라 하였다. (불가타 성경, 창세기, 38장4)
Nati sunt autem Ioseph filii duo, antequam veniret fames, quos ei peperit Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos.
흉년이 들기 전에 요셉에게서 두 아들이 태어났다. 온의 사제 포티 페라의 딸 아스낫이 그에게 낳아 준 아들들이다. (불가타 성경, 창세기, 41장50)
Natique sunt Ioseph filii in terra Aegypti, quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos: Manasses et Ephraim.
요셉에게서는 이집트 땅에서 므나쎄와 에프라임이 태어났다. 이들은 온의 사제 포티 페라의 딸 아스낫이 그에게 낳아 준 아들들이다. (불가타 성경, 창세기, 46장20)

SEARCH

MENU NAVIGATION