라틴어 문장 검색

amico Naufragium faciens naufragat ipsa fides.
(ANONYMUS NEVELETI, De mur[e] et rana 4:9)
Rana studet mergi, sed mus emergit et obstat Naufragio.
(ANONYMUS NEVELETI, De mur[e] et rana 4:10)
"Passim per plateas plurimas cerneres iacere semivivorum corporum ferina naufragia:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:42)
"Isto quoque fortunae naufragio Psyche perterrita nec indipisci iam maritum volatilem quiens, tota spe salutis deposita, sic ipsa suas cogitationes consuluit:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:31)
Inprobe Neptunum accusat, qui iterum naufragium facit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIV 5:9)
Itaque recte respondit ille, qui, cum suspensa tabula in templo ei monstraretur eorum qui vota solverant, quod naufragii periculo elapsi sint, atque interrogando premeretur, anne tum quidem Deorum numen agnosceret, quaesivit denuo, At ubi sunt illi depicti qui post vota nuncupata perierint?
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 94:4)
Sed temporibus insequentibus, ex inundatione Barbarorum in imperium Romanum, postquam doctrina humana velut naufragium perpessa esset;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 170:7)
Itaque tempore commutato tempestas et nostros texit et naves Rhodias afflixit, ita ut ad unam omnes, constratae numero XVI, eliderentur et naufragio interirent, et ex magno remigum propugnatorumque numero pars ad scopulos allisa interficeretur, pars ab nostris detraheretur;
(카이사르, 내란기, 3권 27:4)
inclita captivo memoratur Tabraca Mauro, naufragio Cypros sit memoranda tuo.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:49)
sic cum praecipites artem vicere procellae adsiduoque gemens undarum verbere nutat descensura ratis, caeca sub nocte vocati naufraga Ledaei sustentant vela Lacones.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:140)
multos hausere profundae vasta mole nives, cumque ipsis saepe iuvencis naufraga candenti merguntur plaustra barathro.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:127)
non talem Triviae confert laudator Homerus Alcinoo genitam, quae dum per litora vestes explicat et famulas exercet laeta choreis, auratam iaculata pilam post naufraga somni otia progressum foliis expavit Ulixen.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae72)
nulla relicta foret Romani nominis umbra, ni pater ille tuus iamiam ruitura subisset pondera turbatamque ratem certaque levasset naufragium commune manu:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:25)
qua sede recondam naufragii fragmenta mei?
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:139)
et si naufragio intercepta sit, quem adeo iniquum ut sceleri adsignet quod venti et fluctus deliquerint?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 3장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION