라틴어 문장 검색

Quapropter conturbati universi tam Veneti quam Galli, relicto omni apparatu obsidionis, festinato Jerusalem venerunt, ducemque sic occupatum infirmitate et aggravatum [0579C] invenerunt ut vix verbum reddere valeret Sed tamen quantulumcunque primores consolatus, se ab hac infirmitate fatebatur convalescere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 40:8)
Ad hanc ducis consolationem, adorato a Venetis sepulcro Dominico et locis sanctis visitatis, Tankradus et Wernerus una cum patriarcha Dagoberto in Joppen reversi sunt, apparatum suum sine otio ad unguem iterantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 40:9)
Gloriosissimo duce infirmitate curriculo quinque hebdomadarum Jerusalem laborante, sicut decretum erat ante ejus obitum, patriarcha, Tankradus et omnis apparatus Venetorum cum duce et episcopo illorum ab Joppe profecti sunt per mare et aridam ad civitatem quae dicitur Caiphas.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 44:1)
Vides, o frater charissime Tankrade, quomodo dux Venetorum cum tota manu sua bello victus et fatigatus abscessit, nec ultra vires adhibet;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 46:4)
Sed de omnibus Venetis militibus neminem praeter unum in machina repererunt, quem nulla mortis pericula ab ejus potuerunt absterrere custodia.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 48:3)
Videns vero idem Venetus tiro sibi illos in auxilium concurrisse, in nimio gaudio ab imminenti angustia respiravit, in hanc vocem prorumpens:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 48:4)
Nec mora, his quatuor conjunctis et conspiratis in Christi nomine ex admonitione Veneti ad omnem assultum urbis, viginti milites Tankradi in momento eis adjuncti sunt, unanimiter sic conspirati, ut ex machina hac compositam turrim urbis penetrare, aut certe ante eamdem turrim in eodem loco vellent deperire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 48:8)
Veneti autem adhuc in mari flexis anchoris consistentes, nunc Gallorum cognita victoria et urbis invasione, festinanter levatis anchoris adfuerunt, aliquos gentilium occidentes, sed nihil pecuniae illic deprehenderunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 50:5)
Sarraceni quidem, qui ex adverso urbem in superiore parte navigio obsederant, videntes tot Christianorum acies adesse, constituerunt cum eis navali impetu confligere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 22:3)
[0636D] Audita hac regis Baldewini vulneratione et aggravatione, rex Babyloniae et Meravis, congregato ab omni regno exercitu, navali expeditione Japhet descenderunt, quam fixis anchoris versus maritima obsederunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 46:1)
Proximo dehinc anno, mensis Martii tempore [0638B] aspirante, anno scilicet quarto regni ipsius Baldewini, rursus Pisani et Genuenses, qui causa adorandi in Jerusalem convenerant, a Laodicea ubi hicmaverant, amoventes, Gibelot navali apparatu applicuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 52:1)
Deinde permagna regis precatio ad universos facta est, quatenus causa Dei et sanctorum Jerusalem, civitatem Ptolemaidem, quam nunc vocant Acram, exercitu navali in mari obsidentes oppugnarent;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 54:2)
Sed nunc nullum nobis auxilium a rege nostro Babyloniae, vel ab illius civitatibus, ut solitum erat fieri, speramus, propter navalis obsidionis infestationem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 56:5)
Anno dehinc secundo postquam Acra civitas capta est, virtus et apparatus magnus regis Babyloniae mense Augusto tam in mari quam in arido profectus est ut urbem Japhet vel Joppe obsideret, et abhinc navali exercitu expugnaret;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 96:1)
qui statim viso navali exercitu, dolos et machinamenta Babyloniorum intellexit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 96:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION