라틴어 문장 검색

Contra haec Pompeius naves magnas onerarias, quas in portu Brundisino deprehenderat, adornabat.
(카이사르, 내란기, 1권 26:1)
eodem Timasicrates Rhodius cum duabus quadriremibus ab Samo nocte intempesta venit, deductusque ad Aemilium praesidii causa se missum ait, quod eam oram maris infestam onerariis regiae naves excursionibus crebris ab Hellesponto atque Abydo facerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 157:4)
nisi dudum mane ut ad portum processimus, atque istum e navi exeuntem oneraria videmus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 353)
Interim cum X navibus longis ad reliquas naves onerarias conquirendas quae deerrassent, et simul mare tuendum ab hostibus iubet proficisci.
(카이사르, 아프리카 전기 8:2)
Hac calamitate perterritis hostibus adverso vento leniter flante navis onerarias Caesar remulco victricibus suis navibus Alexandream deducit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 11:10)
itaque cum ab Rhodo cum iis quas habueramus navibus in Lyciam venissemus, navis onerarias recepimus dominisque restituimus idemque, quod maxime verebamur, ne posset Dolabella cum suis latronibus in Italiam venire, timere desumus ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 15 8:4)
indutias ita se daturum, si per priores indutias naves onerariae captae quaeque fuissent in navibus restituerentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 496:2)
Naves interim Caesaris onerariae errabundae male vagabantur incertae locorum atque castrorum suorum.
(카이사르, 아프리카 전기 21:5)
Marius et C. Titius, legati Dolabellae, a classe discesserunt navique longa profugerunt onerariis relictis, in quibus conligendis non minimum temporis laborisque consumpserant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 15 8:3)
eadem aestate Mago Hamilcaris filius ex minore Baliarium insula, ubi , iuventute lecta in classem imposita, in Italiam triginta ferme rostratis navibus et multis onerariis duodecim milia peditum, duo ferme equitum traiecit, Genuamque nullis praesidiis maritumam oram tutantibus repentino adventu cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 714:1)
nam praeter quadraginta longas naves quadringentis ferme onerariis exercitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 362:1)
Interim in dies et naves longae adaugeri et onerariae complures eodem concurrere et legiones tironum convenire IIII, veterana legio quinta, equitum ad II milia.
(카이사르, 아프리카 전기 1:10)
igitur centum triginta navibus longis, septingentis onerariis profectus a Carthagine satis prosperos ventos ad traiciendum in Siciliam habuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 407:1)
Octavio ducentis onerariis, triginta longis navibus ex Sicilia traicienti non eadem fortuna fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 312:2)
sed Dion, fretus non tam suis copiis quam odio tyranni, maximo animo duabus onerariis navibus quinquaginta annorum imperium, munitum quingentis longis navibus, decem equitum centumque peditum milibus, profectus oppugnatum, quod omnibus gentibus admirabile est visum, adeo facile perculit, ut post diem tertium, quam Siciliam attigerat, Syracusas introierit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 5장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION