라틴어 문장 검색

Et navabatur opera diligens, nequi Romanam rem eversurus relinqueretur, vel quassatus morbo letali.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 4장 5:2)
In hoc tanto tamque confusae rei tumultu, exhausti labore et periculis pedites, cum deinceps neque vires illis neque mentes suppeterent ad consilium, diffractis hastarum plerisque collisione assidua, gladiis contenti destrictis, in confertas hostium turmas se immergebant, salutis immemores, circumspectantes ademptum esse omne evadendi suffugium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 5:1)
secundum ea se fecisse, proinde ut loculi suppetebant.
(아풀레이우스, 변명 59:9)
quod utinam mihi pro multitudine auditorii prolixa oratio suppeteret ac non hic maxime clauderet, ubi me facundissimum cuperem.
(아풀레이우스, 플로리다 18:8)
an non multa mihi apud uos adhortamina suppetunt, quod sum uobis nec lare alienus nec pueritia inuisitatus nec magistris peregrinus nec secta incognitus nec uoce inauditus nec libris inlectus improbatusue?
(아풀레이우스, 플로리다 18:13)
quod maxime desiderabat, liberalem scilicet artem, desiderio suo non suppetebat, eo quod, ut loquebatur, illo tempore lectores boni in toto regno Occidentalium Saxonum non erant.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 24 27:4)
Cumque pagani, tuitione arcis muniti, bellum dare negarent et Christianis frangere murum non suppeteret, pace inter Mercios et paganos facta, duo illi fratres Aethered et Aelfred cum suis cohortibus domum reversi sunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 30 33:5)
'Si nec tibi hoc suppetat subire, saltem dimidiam partem servitii tui mihi accommoda, ita ut per sex menses mecum fueris et tantundem in Britannia.'
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 79 82:9)
Quos flosculos undecunque collectos a quibuslibet magistris discere et in corpore unius libelli, mixtim quamvis, sicut tunc suppetebat, redigere, usque adeo protelavit quousque propemodum ad magnitudinem unius psalterii perveniret.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 89 92:5)
Omni itaque mala doctrina a malis doctoribus malis auditoribus elucubratim exposita et condicta, nocte adveniente atque suppetenti, et impunitate promissa, latrunculi duo armati in ecclesia concluserunt, adventum abbatis praestolantes.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 97 102:1)
Est adeo invenire apud nobiles poetas huiuscemodi suavitatis multa, quae appareat navata esse, non fortuita;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XX 5:1)
Suppetit etiam Coelianum illud ex libro Historiarum secundo:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIV 7:1)
Quae tum igitur suppetierant, haec sunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXV 3:1)
Erant autem verba quae tunc suppetebant, huiuscemodi:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VII 4:1)
si vero in quos qui liberalius viverent, itidem dicerent illis pecunias proculdubio suppetere ex impensis quas faciebant conspicuum esse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 7:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION