라틴어 문장 검색

obversatur etenim per dies mentibus singulorum quod persona aetate gravis infirmitate fragilis, nobilitate sublimis religione venerabilis solius dilectionis obtentu abrupisti tot repagula, tot obiectas veniendi difficultates, itinerum videlicet longitudinem brevitatem dierum, nivium copiam penuriam pabulorum, latitudines solitudinum angustias mansionum, viarum voragines aut umore imbrium putres aut frigorum siccitate tribulosas, ad hoc aut aggeres saxis asperos aut fluvios gelu lubricos aut colles ascensu salebrosos aut valles lapsuum adsiduitate derasas;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Constantio suo salutem 3:1)
igitur ex voto meo feceris si talium sodalitati ne congressu quidem primore sociere, maxume illorum quorum sermonibus prostitutis ac theatralibus nullas habenas, nulla praemittit repagula pudor, nam quibus citra honestatis nitorem iactitabundis loquacis faece petulantiae lingua polluitur infrenis, his conscientia quoque sordidatissima est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 11:1)
venitque gradu Fortuna benigne vidit quippe pii iuvenis navamque quietem intactamque fidem succinctaque pectora curis et vigiles sensus et digna evolvere tantas sobria corda vices, vidit, qui cuncta suorum novit et inspectis ambit latus omne ministris.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam33)
Cumque iam naui inposuissent, quae tanti itineris necessitas poscebat, atque oportunos aliquot dies uentos expectarent, facta est nocte quadam tam saeua tempestas, quae perditis nonnulla ex parte his, quae in naui erant, rebus, ipsam in latus iacentem inter undas relinqueret;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. IX. 2:6)
id quia inaugurato Romulus fecerat, negare Attus Navius, inclitus ea tempestate augur, neque mutari neque novum constitui, nisi aves addixissent, posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 385:1)
in Fabio minus in bono constans potius quam navum in malitia ingenium esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 446:5)
Navius ubi haec imperatoris dicta accepit, secundi hastati signum ademptum signifero in hostis infert, iacturum in medios eos minitans, ni se propere sequantur milites et partem capessant pugnae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 71:1)
occludite aedis pessulis, repagulis ilico:
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 3, scene 132)

SEARCH

MENU NAVIGATION