라틴어 문장 검색

vel reges vel decemviros vel si quod tristius sit imperii nomen patiendum esse potius, quam ambos patricios consules videant, nec in vicem pareatur atque imperetur, sed pars altera in aeterno imperio locata plebem nusquam alio natam quam ad serviendum putet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 185:1)
'conspiratione inimicorum et invidia falsi criminis oppressus, quatenus veritati et innocentiae meae nusquam locus est, deos inmortalis testor vixisse me, Caesar, cum fide adversum te neque alia in matrem tuam pietate;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 16장8)
neque vero tanta esse unquam debet fiducia facilitatis, ut non breve saltem tempus, quod nusquam fere deerit, ad ea quae dicturi simus dispicienda sumamus, quod quidem in iudiciis ac foro datur semper.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 253:1)
Nec aut praefectorum castigatione aut verecundia regis deterriti tumultuoso clamore et militari violentia volentem loqui inhibebant, palam professi nusquam inde nisi in patriam vestigium esse moturos.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 17:1)
nec procul inde Hannibal cum consedisset, quantum victoria equestri elatus, tantum anxius inopia, quae per hostium agros euntem nusquam praeparatis commeatibus maior in dies excipiebat, ad Clastidium vicum, quo magnum frumenti numerum congesserant Romani, mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 508:1)
ex his rebus hoc vereor ne cum Pompeius propter metum rerum novarum nusquam dimittatur, Caesari nullus honos a senatu habeatur, dum hic nodus expediatur, non putet senatus nos ante quam successum sit oportere decedere nec in tanto motu rerum tantis provinciis singulos legatos praeesse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 21 6:1)
Rex enim ipse Persarum, qui numquam adesse certaminibus cogitur, his turbinum infortuniis percitus, novo et nusquam antea cognito more, proeliatoris militis ritu prosiluit in confertos, et quia conspectior tegentium multitudine procul speculantibus visebatur, petitus crebritate telorum, multis stipatoribus stratis, abscessit, alternans regibilis acies, et ad extremum diei, nec mortium truci visu nec vulnerum territus, tandem tempus exiguum tribui quieti permisit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 7장 8:1)
quod ubi est factum, interclusi equites nec perrumpere eadem qua transierant posse, ibi maxime confertis hostibus qua viam fecerant, et consul legionesque Romanae cum quod tegumen modo omnis exercitus fuerat nusquam viderent, ne tot fortissimos viros interclusos opprimeret hostis, tendunt in quemcumque casum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 416:1)
Namque prius pactum recolentes tam male fractum, Condicione pari cuiquam timuere iugari, Tuta fides ueri cum nusquam possit haberi, In iam promissis etiam iurantibus ipsis, Atque supradicti tamen hii periere relicti, Nam quia cesserunt a foedere, quod pepigerunt, Nec sociae morti cogerunt pectore forti.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXV. De ueruecibus et coco regis 26:8)
nec procul haemonides hoc nomen licet possit esse patronymicon, quia in 'des' exit, ut dicamus Haemonis filius, tamen melius est ut id proprium esse dicamus, quia nusquam aliud nomen eius aut praemissum est aut secutum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5371)
ut re ita gesta ad utrumque ducem sui redierunt, nec Scipioni stare sententia poterat, nisi ut ex consiliis coeptisque hostis et ipse conatus caperet, et Hannibalem incertum utrum coeptum in Italiam intenderet iter an cum eo qui primus se optulisset Romanus exercitus manus consereret, avertit a praesenti certamine Boiorum legatorum regulique Magali adventus, qui se duces itinerum socios periculi fore adfirmantes integro bello nusquam ante libatis viribus Italiam adgrediendam censent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 292:1)
Certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque virtutes
나는 확신합니다. 죽음도, 삶도, 천사도, 권세도, 현재의 것도, 미래의 것도, 권능도, (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 8장38)
et non est in tempore hoc princeps et propheta et dux neque holocaustum neque sacrificium neque oblatio neque incensum neque locus primitiarum coram te, ut possimus invenire misericordiam;
지금 저희에게는 제후도 예언자도 지도자도 없고 번제물도 희생 제물도 예물도 분향도 없으며 당신께 제물을 바쳐 자비를 얻을 곳도 없습니다. (불가타 성경, 다니엘서, 3장38)
Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus nec ratio nec sapientia nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas.
네가 힘껏 해야 할 바로서 손에 닿는 것은 무엇이나 하여라. 네가 가야 하는 저승에는 일도 계산도 지식도 지혜도 없기 때문이다. (불가타 성경, 코헬렛, 9장10)
et ait ad illos: " Nihil tuleritis in via, neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis.
그들에게 이르셨다. “길을 떠날 때에 아무것도 가져가지 마라. 지팡이도 여행 보따리도 빵도 돈도 여벌 옷도 지니지 마라. (불가타 성경, 루카 복음서, 9장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION