라틴어 문장 검색

Haec recensente pistore iamdudum procax et temeraria mulier verbis execrantibus fullonis illius detestabatur uxorem, illam perfidam, illam impudicam, denique universi sexus grande dedecus, quae suo pudore postposito torique genialis calcato foedere Larem mariti lupanari maculasset infamia, iamque perdita nuptae dignitate prostitutae sibi nomen adsciverit:
(아풀레이우스, 변신, 9권 23:1)
Ecce quidam miles per mediam plateam dirigit cursum petiturus, iam populo postulante, illam de publico carcere mulierem, quam dixi propter multiforme scelus bestiis esse damnatam meisque praeclaris nuptiis destinatam, et iam torus genialis scilicet noster futurus accuratissime disternebatur, lectus Indica testudine pellucidus, plumea congerie tumidus, veste serica floridus.
(아풀레이우스, 변신, 10권 34:5)
illae etiam, quae ceteris unguentis et geniali balsamo guttatim excusso conspargebant plateas:
(아풀레이우스, 변신, 11권 9:4)
quo facto, sacerdos vultu geniali et Hercule perhumano in aspectum meum attonitus sic effatur:
(아풀레이우스, 변신, 11권 14:5)
Non enim singillatim, sed omnes simul edere ea ratione decreveram, quoniam praecedentibus consequentes inquisitione proficiente nectuntur.
(아우구스티누스, 편지들, 40. (A. D. 416 Epist. CLXXIV) Domino Beatissimo et Sincerissima Caritate Venerando Sancto Fratri et Consacerdoti Papae Aurelio Augustinus In Domino salutem3)
Fatum est, inquit, sempiterna quaedam et indeclinabilis series rerum et catena, volvens semetipsa sese et inplicans per aeternos consequentiae ordines, ex quibus apta nexaque est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, II 2:2)
Cuius inane decus reputans sibi transfuga cecus, Sub ducis electi statuit moderamine necti, Imperiumque pati magis eius ad omnia grati.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXII. De camelo, coruo, lupo, ursa et leone 23:3)
Intrat ut hec tectum, nexam uidet hanc prope lectum Coniugis, herentem, flagris grauiterque dolentem.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:10)
Cui dum nulla patet uia, qua scelus anxia patret, Se caput ad lecti rogat hanc permittere necti, Cautaque mutiret nulli, dum mecha rediret.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:13)
Cuius nexa uice stetit hec ibi pro meretrice.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:14)
Moxque rei gestae dedit ut solatia mestae, Vincula confregit citiusque redire coegit, Se faciente quidem necti ceu nuper ibidem.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:22)
Nectit qua ualeat trahi catenam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VII 18:1)
Quisquis rerum foedera nectis!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IX 43:1)
Castis nectit amoribus,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XVI 25:1)
cuncta enim firmissimis nexa rationibus constant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION