라틴어 문장 검색

Quadi, nefaria Gabinii regis sui caede incitati, Pannonias et Valeriam igni et ferro cum Sarmatis vastant, et legiones duas paene totas delent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장1)
Quamvis omnibus iam ministris nefariae persecutionis exstinctis, hunc quoque in quantum exercere potuit persecutorem digna punitio flagitaret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 17:4)
ut si elleborum uel cicutam uel sucum papaueris emissem, item alia eiusdem modi quorum moderatus usus salutaris, sed commixtio uel quantitas noxia est, quis aequo animo pateretur, si me per haec ueneficii arcesseres, quod ex illis potest homo occidi?
(아풀레이우스, 변명 30:11)
ceterum me etiam ueneficii reum postularent;
(아풀레이우스, 변명 39:16)
"improbo ac nefario homini per alienas litteras falsum facere temptanti nec auscultarent, sibi potius audirent;"
(아풀레이우스, 변명 81:4)
quae enim relinquitur uis cantaminibus et ueneficiis, si fatum rei cuiusque ueluti uiolentissimus torrens neque retineri potest neque impelli?
(아풀레이우스, 변명 82:6)
nullam mihi causam fuisse Pudentillam ueneficiis ad nuptias prolectandi.
(아풀레이우스, 변명 89:7)
cur ergo Pudentillae animum ueneficiis flecterem?
(아풀레이우스, 변명 100:3)
o graue ueneficium dicam an ingratum beneficium.
(아풀레이우스, 변명 100:10)
"Vix effatum me statim familiares omnes nefarium exsecrati raptis cuiusquemodi telis insequuntur:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:47)
"Occurrit atratus quidam maestus in lacrimis genialem canitiem revellens, senex, et manibus ambabus invadens torum, voce contenta quidem sed assiduis singultibus impedita, Per fidem vestram inquit Quirites, per pietatem, publicam perempto civi subsistite, et extremum facinus in nefariam scelestamque istam feminam severiter vindicate."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:51)
"Quare magis congruit sedulo singulos atque universos vos pro dignitate publica providere, ne nefarius homicida tot caedium lanienam, quam cruenter exercuit, impune commiserit."
(아풀레이우스, 변신, 3권 3:3)
"Ac dum maesti parentes et tanto malo perciti nefarium facinus perficere cunctantur, ipsa illa filia talibus eos adhortatur vocibus:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:45)
"Invidiae nefariae letali plaga percussi sero sentitis."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:53)
"Perfidae lupulae magnis conatibus nefarias insidias tibi comparant, quarum summa est, ut te suadeant meos explorare vultus, quos, ut tibi saepe praedixi, non videbis si videris."
(아풀레이우스, 변신, 5권92)

SEARCH

MENU NAVIGATION