라틴어 문장 검색

" Domine praeses, Etsi vere sentio, quam valde hac designatione me honore extuleritis, tamen, magnopere vereor, ne animi vires, ususque rei militaris, imperium tam magnum, tamque late divisum exaequare haud possint:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.12)
Quoad stipendium, Domine Praeses, Congressum certiorem fieri volo, quum, nulla pecuniae aviditate inductus, imperium tam arduum acceperim, tantumque otii privati et felicitatis dispendium fecerim, ita, ex designatione mea, lucrifacere prorsus a me alienum esse.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.17)
Quot Formianos inputat dies annus Negotiosis rebus urbis haerenti?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXX10)
prima aurora designatio temporis est, non diei descriptio:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5841)
deinde esse omnem orationem aut de infinitae rei quaestione sine designatione personarum et temporum aut de re certis in personis ac temporibus locata;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 138:1)
offendes designationem Tyrannionis mirificam in librorum meorum bibliotheca, quorum reliquiae multo meliores sunt quam putaram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 4A 1:2)
nec inutiliter ex Graecis veteres transtulerunt, quod ab iis sumptum Laenas Popilius posuit, esse hanc negotiosam actionem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 330:2)
At populo Romano numquam ea copia fuit, quia prudentissumus quisque maxume negotiosus erat:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 8장6)
Quid clementia remissius, quid crudelitate negotiosius ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 72:5)
Saturnus nascentem, an ad bella Mars militem, an negotiosum in quaestus Mercurius exceperit, an blanda adnuerit nascenti Venus, an ex humili in sublime Iuppiter tulerit aestimant:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Alexander Magnus an Babylona intret, cum denuntiatum esset illi responso auguris periculum. 2:3)
Dic, Gallicanae flos iuventutis, quousque tandem ruralium operum negotiosus urbana fastidis?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Syagrio suo salutem. 1:1)
nunc enim esse negotiosum interdius videlicet Solonem, leges ut conscribat, quibus se populus teneat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 327)
Quia negotiosi eramus nos nostris negotiis:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 2207)
Nil moror negotiosum mi esse tergum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 595)
Edepol rem negotiosam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 2, scene 2100)

SEARCH

MENU NAVIGATION