라틴어 문장 검색

At sub corde atque pulmone traversum ex valida membrana saeptum est, quod praecordiis uterum diducit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장19)
idque nervosum, multis etiam venis per id discurrentibus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장20)
Stomachus vero, qui intestinorum principium est, nervosus:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장34)
At id, quod pervium est, late fusum atque sinuatum, minusque quam superiora intestina nervosum, ab utraque parte huc atque illuc volutum, magis tamen in sinisteriores inferioresque partes, contingit iecur atque ventriculum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장49)
Vesica autem in ipso sinu nervosa et duplex, cervice plena atque carnosa, iungitur per venas cum intestino eoque osse, quod pubi subest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장56)
interdum etiam in pulmonem, quod pessimum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장3)
si in pulmonem, praeter sternumenta et tussim est etiam capitis gravitas, lassitudo, sitis, aestus, biliosa urina.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장7)
Nihil pestiferum est, nisi quod pulmonem exulceravit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장14)
At si in pulmonem quoque destillat, multo magis et ambulatione et fricatione opus est eademque acrioribus utendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장34)
vel eiusdem pulmonem quam recentissimum assum, sed sine ferro coctum, edendum esse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 8장20)
interdum etiam fieri solet, ut aut ex pulmone aut ex pectore aut ex latere aut ex iocinere feratur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장9)
14 A compagine corporis ad viscera transeundum est, et inprimis ad pulmonem veniendum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장1)
pulmo totus adficitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장4)
frictione uti diutissime in scapulis, proxime ab his in brachiis et pedibus et cruribus, leviter contra pulmonem, idque bis cottidie facere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장12)
Prodest impositus super pectus sal bene contritus cum cerato mixtus, quia leviter cutem erodit, eoque impetum materiae, quo pulmo vexatur, evocat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장21)

SEARCH

MENU NAVIGATION