라틴어 문장 검색

Primum igitur statuo palatium perfectum neutiquam esse nisi duas habeat portiones diversas, portionem convivii, ut loquitur liber Hesteri, et portionem mansionis sive familiae, alteram ad pompas, magnificentias, et celebritates, alteram ad habititations usum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 3:2)
Ambulacra angustiora et obtectiora ad latera summovenda sunt, neutiquam vero in pomaerio horti praecipui collocanda.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 5:7)
Haec enim ex vanitate neutiquam procedit, sed ex arte et prudentia cum magnanimitate quadam coniuncta.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:29)
Non horti neque palmitis beati, Sed rari nemoris, Priape, custos, Ex quo natus es et potes renasci, Furaces, moneo, manus repellas Et silvam domini focis reserves:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XL1)
Ne contemne caput, nihil est furacius illo;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LIX2)
Terentius ego, Charine, neutiquam officium liberi esse hominis puto, cum is nihil mereat, postulare id gratiae poni sibi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6642)
In mancipio vendendo dicendane vitia, non ea, quae nisi dixeris, redhibeatur mancipium iure civili, sed haec, mendacem esse, aleatorem, furacem, ebriosum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 116:6)
Ridiculum est illud Neronianum vetus in furaci servo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 248:6)
ut, cum C. Fabricio P. Cornelius, homo, ut existimabatur, avarus et furax, sed egregie fortis et bonus imperator, gratias ageret, quod se homo inimicus consulem fecisset, bello praesertim magno et gravi "nihil est, quod mihi gratias agas," inquit "si malui compilari quam venire";
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 268:2)
hic Tito fratre suo censore, qui proximus ante me fuerat, elapsus est, mihi vero et Flacco neutiquam probari potuit tam flagitiosa et tam perdita libido, quae cum probro privato coniungeret imperi dedecus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 54:6)
monebas de Q. Cicerone puero ut eum quidem neutiquam relinquerem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 9 6:6)
in eadem epistula alio loco, nihil relinquitur nisi fuga, cui te socium neutiquam puto esse oportere nec umquam putavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 10 12:8)
quod idem contingit insanis, ut et incipientes furere sentiant et dicant aliquid quod non sit id videri sibi, et cum relaxentur sentiant atque illa dicant Alcmeonis 'sed mihi neutiquam cor consentit cum oculorum aspectu'.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 71:6)
quia cum experrectus esset Ennius non diceret se vidisse Homerum sed visum esse, Alcmeo autem 'sed mihi neutiquam cor consentit';
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 118:4)
addo quod experimenta jam descripta succedunt in corporibus mollibus aeque ac in duris, nimirum a conditione duritiei neutiquam pendentia.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 38:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION