라틴어 문장 검색

stridebat gravidis funalis machina vinclis inmensas rapiens alta ad fastigia gemmas, at domus interior septem subnixa columnis crystalli algentis vitrea de rupe recisis construitur, quarum tegit edita calculus albens in conum caesus capita et sinuamine subter subductus conchae in speciem, quod mille talentis margaritum ingens, opibusque et censibus hastae addictis, animosa Fides mercata pararat.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1249)
quodcumque tellus vere nidifico creat aut rigida cum iam bruma discnssit decus nemorum et nivali cuncta constrinxit gelu, quodcumque gramen flore mortifero viret cuiusve fortis sucus in radicibus causas nocendi gignit, attrectat manu.
(세네카, 메데아 11:17)
dixit currumque poposcit, cui dederant crystalla iugum, quae frigore primo, orbis adhuc teneri glacies ubi Caucason auget, strinxit Hyperboreis Tanaitica crusta pruinis naturam sumens gemmae quia perdidit undae, perforat hunc fulvo formatus temo metallo;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 37)
cumque pransuro Sardanapallicum in morem panis daretur e Leontina segete confectus, insuper dapes cultae ferculis cultioribus apponerentur, spumarent Falerno gemmae capaces inque crystallis calerent unguenta glacialibus, huc 2 suffita cinnamo ac ture cenatio spargeret peregrinos naribus odores et madescentes nardo capillos circumfusa florum serta siccarent, coepit supra tergum sic recumbentis repente vibrari mucro destrictus e lacunaribus, qui videbatur in iugulum purpurati iam iamque ruiturus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Serrano suo salutem 7:1)
"huic quamvis census dederim largita beatos, vincit opes animo, querimur iam Seras avaros angustum spoliare nemus Clymenaeaque deesse germina nec virides satis inlacrimare sorores, vellera Sidonio iam pauca rubescere tabo raraque longaevis nivibus crystalla gelari."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam57)
hic pocula magno prima duci murrasque graves crystallaque portat candidiore manu:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Capilli Flavi Earini 32)

SEARCH

MENU NAVIGATION