라틴어 문장 검색

captum te nidore suae putat ille culinae;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V78)
oculos fuligine pascit distinctus croceis et reticulatus adulter, suspectus tibi sit quanto vox mollior et quo saepius in teneris haerebit dextera lumbis, hic erit in lecto fortissimus:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI186)
hoc agite, o iuvenes, circumspicit et stimulat vos materiamque sibi ducis indulgentia quaerit, si qua aliunde putas rerum expectanda tuarum praesidia atque ideo croceae membrana tabellae impletur, lignorum aliquid posce ocius et quae componis dona Veneris, Telesine, marito, aut clude et positos tinea pertunde libellos, frange miser calamum vigilataque proelia dele, qui facis in parva sublimia carmina cella, ut dignus venias hederis et imagine macra.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII8)
nidor enim penetrat qua fucus non it in artus, fucus item sorsum, sapor insinuatur sensibus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 15:9)
sic aliis alius nidor datus ad sua quemque pabula ducit et a taetro resilire veneno cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 24:6)
nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri nidore offendit nares, consopit ibidem, concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 25:9)
nam penetrare alio sonitus alioque saporem cernimus e sucis, alio nidoris odores.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 32:4)
Ipse sed in pratis aries iam suave rubenti Murice, iam croceo mutabit vellera luto.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VII. 1:3)
Et iam prima novo spargebat lumine terras Tithoni croceum linquens Aurora cubile.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 15:1)
Et iam prima novo spargebat lumine terras Tithoni croceum linquens Aurora cubile.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 11:1)
Tithoni croceum linquens Aurora cubile.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 31:1)
Quique bibunt tenera dulces ab arundine succos, Et qui tingentes croceo medicamine crinem Fluxa coloratis adstringunt carbasa gemmis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:34)
Sed si nec focus est nudi nec sponda grabati Nec curtus Chiones Antiopesve calix, Cerea si pendet lumbis et scripta lacerna Dimidiasque nates Gallica paeda tegit, Pasceris et nigrae solo nidore culinae Et bibis inmundam cum cane pronus aquam:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XCII4)
Pinguescant madido laeti nidore penates Flagret et exciso festa culina iugo.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXVII2)
Candida si croceos circumfluit unda vitellos, Hesperius scombri temperet ova liquor.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XL Ova1)

SEARCH

MENU NAVIGATION