라틴어 문장 검색

Illic diversis inter se consiliis habitis, rursus post quindecim dies Caiphas convenire decreverunt, eo quod nihil hoc tempore potuissent definire:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 89:9)
et si quae ei injuste essent illata a Baldewino, omnia aut aequo judicio aut concordi [0685C] consilio majorum in praesentia Christianorum se velle definire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 42:2)
et ita definitur:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 27:2)
In moralium vero dogmate definitur:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 28:6)
Mors naturalis definitur ac laudatur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 1:1)
neque quisquam in hac vita potest definito praeconio praedicari, cum posteriora ejus incerta sint.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 2:21)
His enim tribus Dominus Jesus devotionis humanae officia definivit dicens:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 2:8)
A Deo justos audiri etiam mortuos, quod nimirum ei vivant, et peccatores mortui sint.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 1:4)
homo enim definitur animal vivum, mortale, rationale.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 4:8)
Montius nos inusitato quodam et novo, ut rebelles et maiestati recalcitrantes Augustae, per haec quae strepit incusat, iratus nimirum, quod contumacem praefectum, quid rerum ordo postulat ignorare dissimulantem, formidine tenus iusserim custodiri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 13:1)
Inter has curarum moles immensas, imperatoris scripta suscipiebat assidua, monentis orantisque ut ad se veniret, et mente monstrantis obliqua, rem publicam nec posse dividi nec debere, sed pro viribus quemque ei ferre suppetias fluctuanti, nimirum Galliarum indicans vastitatem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 9:1)
ius quoddam sublime numinis efficacis, humanarum mentium opinione lunari circulo superpositum, vel ut definiunt alii, substantialis tutela generali potentia partilibus praesidens fatis, quam theologi veteres fingentes Iustitiae filiam, ex abdita quadam aeternitate tradunt omnia despectare terrena.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 25:4)
et perlato nuntio repentino, docente rem insperatam et arduam ad sententiam facilitate completam, hi qui summam aulam tenebant, omni placendi studio in adulationem ex more collato, virtutem felicitatemque imperatoris extollebant in caelum, cuius nutu in modum gregariorum militum (licet diversis temporibus) duo exauctorati sunt principes, Veteranio nimirum et Gallus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 1장 2:2)
Vini avidum genus, affectans ad vini similitudinem multiplices potus, et inter eos humiles quidam, obtunsis ebrietate continua sensibus, quam furoris voluntariam speciem esse Catoniana sententia definivit, raptantur discursibus vagis, ut verum illud videatur quod ait defendens Fonteium Tullius:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 12장 4:1)
Id enim etiam Tusculanus Cato prudenter definiens, cui Censorii cognomentum, castior vitae indidit cultus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION