라틴어 문장 검색

Deinde adscribit Ciceronem haec ipsa interposuisse ad effugiendam infamiam nimis lascivae orationis et nitidae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, II 9:1)
Heri vero prospexisse eum se ex tegulis, Haec et flammeum expassum domi Capillo quoque esse mulier passo dicitur, quasi porrecto et expanso, et passis manibus et velis passis dicimus, quod significat diductis atque distentis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XV 3:2)
an sit tenuis, flammea, sive aerea, ut plurimi ex priscis philosophis opinati sunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 357:2)
Non enim videtur natura flammea hic apud nos figi et consistere, sed singulis quasi momentis generari, et statim extingui.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 362:2)
quandoquidem mistura aeris et flammei generis fugiat sensum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 406:10)
Itaque simile quiddam fieri possit circa misturam flammei et aerei generis in spiritalibus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 406:13)
Fontes duorum generum intelligio, unum qui aquam salientem verset et dispergat cum crateribus suis, alterum nitidum aquae purae receptaculum, quadratum pedum triginta vel quadraginta, illime, sine coeno aut piscibus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 6:5)
Qui realis solummodo est, ei multa virtute opus duco, sicut gemma quae sine ornamento omni inseritur e purissimis et nitidissimis esse debet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:2)
hi nostra nitidos postes obducere myrto contendant;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:136)
flammea virgineis accommodat ipsa capillis.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:183)
quin protinus ipsa tendit ad Italiam supplex Aurora potentem non radiis redimita comam, non flammea vultu nec croceum vestita diem;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:296)
iam nuptae trepidat sollicitus pudor, iam produnt lacrimas flammea simplices.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 4:2)
defendunt alii lucum Dryadasque procaces spectandi cupidas et rustica numina pellunt silvestresque deos longeque tuentibus antrum flammea lascivis intendunt spicula Faunis:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae14)
Pervenit ad aures vox iucunda deae strepituque excita resedit et reliquum nitido detersit pollice coctum utque fuit, turbata comas, intecta papillas, mollibus exurgit stratis interque suorum agmen et innumeros Hymenaeum quaerit Amores (hunc Musa genitum legit Cytherea ducemque praefecit thalamis;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae17)
nitidos stupefacta iuvencos Luna premit pigrosque polus non concitat axes parturiente rogo:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix24)

SEARCH

MENU NAVIGATION