라틴어 문장 검색

nam dum superfuit mansere, quia Seianus incipiente adhuc potentia bonis consiliis notescere volebat, et ultor metuebatur non occultus odii set crebro querens incolumi filio adiutorem imperii alium vocari.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 7장2)
libertis quoque ac ianitoribus eius notescere pro magnifico accipiebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 8장18)
at Agrippina ne malis tantum facinoribus notesceret veniam exilii pro Annaeo Seneca, simul praeturam impetrat, laetum in publicum rata ob claritudinem studiorum eius, utque Domitii pueritia tali magistro adolesceret et consiliis eiusdem ad spem dominationis uterentur, quia Seneca fidus in Agrippinam memoria beneficii et infensus Claudio dolore iniuriae credebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 8장4)
Ne tamen ludicrae tantum imperatoris artes notescerent, carminum quoque studium adfectavit, contractis quibus aliqua pangendi facultas necdum insignis erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 16장1)
Ambigenti Neroni quonam modo noctium suarum ingenia notescerent, offertur Silia, matrimonio senatoris haud ignota et ipsi ad omnem libidinem adscita ac Petronio perquam familiaris.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 20장1)
nam quo saepius steterit tamquam in acie quoque pluris et intulerit ictus et exceperit quoque maiores adversarios acrioresque pugnas sibi ipsa desumpserit, tanto altior et excelsior et illis nobilitata discriminibus in ore hominum agit, quorum ea natura est, ut secura velint.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 37장 8:2)
Contra Langobardos paucitas nobilitat:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 40장 1:1)
coortae in nos Sarmatarum ac Sueborum gentes, nobilitatus cladibus mutuis Dacus, mota prope etiam Parthorum arma falsi Neronis ludibrio.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 2장6)
Iphicrates Atheniensis non tam magnitudine rerum gestarum quam disciplina militari nobilitatus est.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 1:1)
sed et Troiae lusum edidit frequentissime maiorum minorumque puerorum, prisci decorique moris existimans clarae stirpis indolem sic notescere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 43장 2:2)
quin immo, cum prosperi quiddam ex prouinciis nuntiatum esset, super abundantissimam cenam iocularia in defectionis duces carmina lasciueque modulata, quae uulgo notuerunt, etiam gesticulatus est;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 42장 2:2)
Obsidio certe non tam claritate urbis nobilitata est quam geminato periculo regis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 35:2)
"me certe in perpetuum aut victoria egregia nobilitabit aut ruina."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 8장 7:22)
sed dicam vobis, vos porro dicite multis milibus et facite haec charta loquatur anus notescatque magis mortuus atque magis, nec tenuem texens sublimis aranea telam in deserto Alli nomine opus faciat.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68b2)
Sed constat quod merito virtutis nobilitantur homines, virtutis videlicet proprie vel maiorum. 4.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 3:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION