라틴어 문장 검색

Formica animalculum sibi sapiens, sed in horto nocivum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIII. DE PRUDENTIA QUAE SIBI SAPIT 1:2)
Alterum, quod consilia illa diversis manantia (licet cum fide et bona intentione praestita) damnosa saepenumero erunt et nociva, ac partim ex incommodis, partim ex remediis commixta, veluti si medicum advoces qui in curatione morbi illius peritus habetur, sed corporis tui constitutionis penitus ignarus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 7:22)
Ex ambitionibus minus est nociva cupiditas praevalendi in rebus maioribus quam se immiscendi rebus omnibus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 4:2)
Sic obsistentes plerique, nocere uolentes Sunt magis inde sibi peruersa mente nociui, Nec dominatoris metuunt se subdere loris, Ante manumissi noceant dum quislibet ipsi.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIII. De ceruo et equo 36:16)
Qua uero parte beatos faciens desinit potestas hac impotentia subintrat, quae miseros facit;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:7)
accedere matrem muliebri inpotentia:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 4장9)
traditur etiam matris impotentia extrusum quam dominationis sociam aspernabatur neque depellere poterat, cum dominationem ipsam donum eius accepisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 57장6)
nec ille reticet, impotentiam muliebrem nimiasque spes eius arguens.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 57장6)
quippe in coloniam Camulodunum recens deducti pellebant domibus, exturbabant agris, captivos, servos appellando, foventibus impotentiam veteranorum militibus similitudine vitae et spe eiusdem licentiae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 31장6)
sine cupiditate, sine impotentia, quieti secretique nulla provocant bella, nullis raptibus aut latrociniis populantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 35장 3:1)
nec minoris inpotentiae uoces propalam edebat, ut Titus Amp[r]ius scribit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 77장 1:1)
Prima discordia ob inpotentiam feneratorum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 6:1)
Sed ecce, ultro ipsis viam pandentibus fatis, nec occasio defuit, cum de Poenorum inpotentia foederata Siciliae civitas Messana quereretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 5:1)
Quo dicto universitas populi ad solum Caesarem oculos et ora convertit, notantes inpotentiam eius hac dicacitate lapidatam.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 5:1)
60 Cleopatra Caesarem alloquitur supplex, rogatque ut se fratremque contra Pothini satellitis impotentiam tutetur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권6)

SEARCH

MENU NAVIGATION