라틴어 문장 검색

Nam cum mundatis ad symphoniam mensis tres albi sues in triclinium adducti sunt capistris et tintinnabulis culti, quorum unum bimum nomenculator esse dicebat, alterum trimum, tertium vero iam sexennem, ego putabam petauristarios intrasse et porcos, sicut in circulis mos est, portenta aliqua facturos;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 47:18)
Here duo nomenclatores mei - habent sane aetatem eorum qui nuper togas sumpserint - ternis denariis ad laudandum trahebantur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 6:2)
Venerunt per fenestras - ita narrat - in tunicis albis duo cubantemque detonderunt et qua venerant recesserunt.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 13:3)
"quid, quod hiems adoperta gelu tunc denique cedit, et pereunt lapsae sole tepente nives, arboribus redeunt detonsae frigore frondes, uvidaque in tenero palmite gemma tumet, quaeque diu latuit, nunc se qua tollat in auras, fertilis occultas invenit herba vias?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권120)
neque id tamen satis est, tametsi magnum est, sed sequitur spes utilitatis atque amicitiae, ne nomenclator solum sed amicus etiam bonus esse videare.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 7장 9:1)
ut Afer idem ingrato litigatori conspectum eius in foro vitanti per nomenclatorem missum ad eum, amas me, inquit, quod te non vidi?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 202:2)
alioqui habebis convivas, quos ex turba salutantium nomenclator digesserit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 11:2)
Nemo vetulus nomenclator, qui nomina non reddit, sed inponit, tam perperam tribus quam ille Troianos et Achivos persalutabat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 27 5:6)
Quemadmodum nomenclatori memoriae loco audacia est et, cuicumque nomen non potest reddere, imponit, ita poetae non putant ad rem pertinere verum dicere, sed aut necessitate coacti aut decore corrupti id quemque vocari iubent, quod belle facit ad versum.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 31:1)
Istos tu libros, quos vix nomenclatorum complectitur aut memoria aut manus, amicorum existimas esse ?
(세네카, 행복론, Liber VI 169:1)
Quidam se a cinerario impulsos moleste ferunt et contumeliam vocant ostiari difficultatem, nomenculatoris superbiam, cubiculari supercilium.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 72:4)
Amissis quidam tribus liberis cum adsideret sepulchro a luxurioso adolescente in uicinos hortos abductus est et detonsus coactus conuiuio ueste mutata interesse.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, pater a sepulchris a luxurioso raptus.1)
huc mea detonsis auecta est Cynthia mannis:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 89)
sic ripae duplicis tumore fracto detonsus Vachalim bibat Sygamber.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Imperatorem Maiorianum 9)
nam inter ista discesseram). procedit noster ad curiam paulo ante detonsus pumicatusque, cum accusatores semipullati atque concreti nuntios a decemviris opperirentur et ab industria squalidi praeripuissent reo debitam miserationem sub invidia sordidatorum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION