라틴어 문장 검색

hoc autem vitium puto te existimare non a nostra indulgentia sed a natura profectum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 7 7:4)
sed me hercule, si humaniter et sapienter et amabiliter in me cogitare vis, facilem profecto te praebebis et voles P. Clodium, in optima spe puerum repositum, existimare non te insectatum esse, cum potueris, amicos paternos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 13A 3:7)
si minus id commodo rei publicae facere posses sive non existimares ex re publica esse, ut in isdem locis exercitum contineres.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 5 1:3)
nihil est quod non existimetur laudis et gloriae causa facturus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 23 2:6)
nam apud ipsum gratissimum hominem atque optimum virum quam bene positurus sis studium tuum atque officium dubitare te non existimo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 55 2:7)
ego, quod ad me attinet, itemque arbitror ceteros, idcirco taceo quod non existimo, cum Pompeius absit, causam agri Campani agi convenire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 1 1:13)
non existimo, te putare id mihi suscipiendum fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 4 2:12)
Atque ut plane genus hoc, quod ego laudo, contempsisse videantur, aut scribant aliquid vel Isocrateo more vel quo Aeschines aut Demo- sthenes utitur, tum illos existimabo non desperatione reformi- davisse genus hoc, sed iudicio refugisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 71장 1:2)
maiore animo aggredienda eloquentia est, quae si toto corpore valet, ungues polire et capillum reponere non existimabit ad curam suam pertinere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 23:1)
"Paruum ego te, Iugurtha, amisso patre, sine spe, sine opibus in meum regnum accepi, existimans non minus me tibi quam liberis, si genuissem, ob beneficia carum fore.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 10장1)
Hoc, mi Lucili, non existimo magno viro faciendum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 3:1)
Quid est autem cur non existimes in eo divini aliquid existere, qui dei pars est ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 30:1)
Vetus regia lex, simul cum ipsa urbe nata aut, quod secundum est, ab decemviris ad condenda iura creatis in duodecim tabulis scripta, sine qua cum maiores nostri non existimarint decus matronale servari posse, nobis quoque verendum sit ne cum ea pudorem sanctitatemque feminarum abrogemus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 76:3)
Sed fuit hoc in utroque eorum, ut Crassus non tam existimari vellet non didicisse, quam illa despicere et nostrorum hominum in omni genere prudentiam Graecis anteferre;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 4:1)
neque te, Antoni, si quid non dixeris, existimabimus non potuisse potius quam a Crasso dici maluisse.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 126:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION