라틴어 문장 검색

etymologia, quae verborum originem inquirit, a Cicerone dicta est notatio, quia nomen eius apud Aristotelem invenitur σύμβολον, quod est nota;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 248:1)
quique etiam pari contrarietate fata, quia non parcerent, Parcas vocitavere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Ecdicio suo salutem 1:6)
dein quaecumque dixisset protinus reluctantium syllogismorum contrarietatibus excipiebamus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Petreio suo salutem 3:1)
quibus agnitis serenitas laetitiae meae confestim nubilo superducti maeroris insorduit tantamque mihi bilem nuntii huiusce contrarietas excitavit, ut per plurimos dies illum ipsum hermam stolidissimum venire ante oculos meos inexoratus arcuerim, laturus aegre, si mihi apices aut quoscumque aut quorumcumque non redderet, taceam vestros, qui mihi, dum recti compos animus durat, minime frequentes maxime desiderabiles iudicabuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Simplicio et Apollinari Suis salutem 3:1)
illud quoque supra cetera agnoscet, praeconia laudibus tuis ex votorum contrarietate venisse.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Fortunali suo salutem. 2:2)
contrarietas enim in oppinione vel dicto sequitur ex contrarietate que est in re dicta vel oppinata, sicut verum et falsum ab esse rei vel non esse in oratione causatur, ut doctrina Predicamentorum nos docet. 10.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 14:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION