-
Verum hoc facto, etsi rex aliquatenus invidiam a se ipso amoliretur, tamen non animadvertit se simul maledictionem quandam et omen infaustum nuptiis ipsis impingere.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 22:7)
-
Quin potius homines vindicativi vitam fere agunt veneficarum, quae ut aliis sunt exitiabiles ita ipsae plerunque exitum infaustum sortiuntur.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IV. DE VINDICTA 1:28)
-
Atque generaliter, suspiciones arreptae a patribus in filios suos infaustae extiterunt.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 7:3)
-
Indignum quiddam et infaustum est, cum faex populi, exules, et damnati in coloniae seminarium sumuntur.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:11)
-
tandem ceu funus acerbum infaustamque suis trusere penatibus umbram.
- (클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:79)
-
infaustum populis in se quoque vertitur omen;
- (클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:6)
-
protinus excitis iter inremeabile signis arripit infaustoque iubet bubone moveri agmina Mygdonias mox inpletura volucres.
- (클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:236)
-
varios sucos spumasque requirit serpentum virides et adhuc ignota novercis gramina.
- (클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:111)
-
et iuvenem spretae laniatum fraude novercae non sine Circaeis Latonia reddidit herbis.
- (클라우디아누스, De Bello Gothico 2:165)
-
iam quaecumque latent ferali monstra barathro in turmas aciemque ruunt contraque Tonantem coniurant Furiae, crinitaque sontibus hydris Tesiphone quatiens infausto lumine pinum armatos ad castra vocat pallentia Manes.
- (클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:14)
-
se iam, quae genetrix mortalibus ante fuisset, in dirae subito mores transisse novercae;
- (클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:15)
-
somnia quin etiam variis infausta figuris saepe monent, nullusque dies non triste minatur augurium.
- (클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:64)
-
Est locus infaustis quo conciliantur in unum Cocytos Phlegethonque vadis;
- (클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:274)
-
ut Agrippa vita concessit, Lucium Caesarem euntem ad Hispaniensis exercitus, Gaium remeantem Armenia et vulnere invalidum mors fato propera vel novercae Liviae dolus abstulit, Drusoque pridem extincto Nero solus e privignis erat, illuc cuncta vergere:
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 3장4)
-
postremo Livia gravis in rem publicam mater, gravis domui Caesarum noverca.
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 10장15)