라틴어 문장 검색

de Nordmannia vero tredecim piraticae naves egressae primo in Flandrensi litore praedari molientes ab his, qui in praesidio erant, repulsae sunt;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 264:2)
hunc lenit arator, Qui senis arua nouat, annua lucra ferens.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:30)
Leta nouat fortuna senem.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:86)
bene, quod uos festinatio iudicii anteuortit, ne quid in istis litteris ex otio nouaretis.
(아풀레이우스, 변명 82:9)
Cumque ad ostium Sture fluminis advenissent, confestim tredecim naves paganorum, paratae ad bellum, obviaverunt eis, initoque navali proelio, hinc inde acriter pugnantes, pagani omnes occisi et omnes naves cum omni pecunia eorum captae sunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 67 70:2)
A sanctis fratribus et coepiscopis meis Urbano et Novato, qualis sis vir et quantus, accepi, quorum alteri apud Carthaginem in Hilarensi oppido et modo in Siccensi, alteri autem apud Sitifim te nosse pro-venit.
(아우구스티누스, 편지들, 53. (A. D. 429 Epist. CCXXIX) Domino Merito Inlustri et Magnificentissimo Atque In Christo Carissimo Filio Dario Augustinus 1:1)
Sicut mihi scripsit frater Novatus, egit ut me excellentia et eruditio tua etiam in meis opusculis nosset.
(아우구스티누스, 편지들, 53. (A. D. 429 Epist. CCXXIX) Domino Merito Inlustri et Magnificentissimo Atque In Christo Carissimo Filio Dario Augustinus 2:9)
Masurius auctor est, L. Papirium praetorem, secundo herede lege agente, possessionem contra eum dedisse, cum mater partum se tredecim mensibus tulisse diceret, quoniam nullum certum tempus pariendi statutum ei videretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 23:2)
ELEGANTIA orationis Sallustii verborumque fingendi et novandi studium cum multa prorsus invidia fuit, multique non mediocri ingenio viri conati sunt reprehendere pleraque et obtrectare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XV 2:1)
Emptum Chares scripsit talentis tredecim et regi Philippo ;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, II 3:1)
manuari (inquit) pudorem perdidisti, multaque alia huiuscemodi novat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VII 4:1)
Novator enim maximus omnium tempus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIV. DE INNOVATIONIBUS 1:7)
Vere tamen maxime, quae cum umoris motu novantur, in metu esse consuerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장19)
Sed est circumspecti quoque hominis et novare interdum et augere morbum et febres accendere, quia curationem ubi id quod est non recipit, potest recipere id quod futurum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 9장19)
ac ne in eo quidem terribile esse, qui ex superiore loco decidit, si tamen in eius urina nihil novavit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장19)

SEARCH

MENU NAVIGATION