라틴어 문장 검색

Nam, vel Hyperboreae plaustrum glaciale sub ursae, Vel plaga qua torrens claususque vaporibus axis Nec patitur noctes nec iniquos crescere soles, Si fortuna ferat, rerum nos summa sequetur, Imperiumque comes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 1:12)
Talia iactantes, discussa nocte serenus Oppressit cum sole dies, fessumque tumentes Composuit pelagus, ventis patientibus, undas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:74)
qui ut scribit, anno trecentesimo quinquagesimo fere post Romam conditam Nonis Iunis soli luna obstitit et nox.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 41:6)
Hunc quoque, nam mediis fervoribus acrior instat, arcebis gravido pecori, armentaque pasces sole recens orto aut noctem ducentibus astris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 6:8)
iam enim praeceps in occasum sol erat et appetens nox periculosa et suspecta omnia etiam victoribus faciebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 610:2)
et Albae duo soles visos ferebant et nocte Fregellis lucem obortam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 160:2)
non ego item facio ut alios in comoediis vidi amoris facere, qui aut nocti aut die aut soli aut lunae miserias narrant suas:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 13)
fuit eclypsis lunae, et apparuerunt acies eadem nocte mirae magnitudinis, et sol stetit in undecima parte Piscium, et luna in undecima parte Virginis.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 807 177:11)
nam magistratus, quando uno die eis auspicandum est et id super quo auspicaverunt agendum, post mediam noctem auspicantur et post meridiem sole magno agunt, auspicatique esse et egisse eodem die dicuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 11:2)
a parvis quod enim consuerant cernere semper alterno tenebras et lucem tempore gigni, non erat ut fieri posset mirarier umquam nec diffidere, ne terras aeterna teneret nox in perpetuum detracto lumine solis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:19)
Nam magistratus, quando uno die eis et auspicandum est et id agendum super quo processit auspicium, post mediam noctem auspicantur et post exortum solem agunt, auspicatique et egisse eodem die dicuntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 7:2)
'vicissim' autem ideo, quia per diem sol lucet, illa per noctem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 804)
Interea sol albus recessit in infera noctis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 156:1)
interea sol albus recessit in infera noctis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 156:3)
Multa adeo gelida melius se nocte dedere, aut cum sole novo terras inrorat Eous.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION