라틴어 문장 검색

Quidam cum haberet uxorem et ex ea filiam nubilem, indicauit uxori, cui eam conlocaturus esset.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Adultera Venefica.2)
praebens Alanis, an sub aeterna nive
(세네카, Thyestes 644:1)
at qualium, deus bone, quamque pretiosorum, quae si quis deportaret philosophaturus aut ad paludicolas Sygambros aut ad Caucasigenas Alanos aut ad equimulgas Gelonos, bestialium rigidarumque nationum corda cornea fibraeque glaciales procul dubio emollirentur egelidarentur neque illorum ferociam stoliditatemque, quae secundum beluas ineptit brutescit accenditur, rideremus contemneremus pertimesceremus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Probo suo salutem 4:1)
forte accidit, ut deversorio, cui ipse successerat, quaedam femina non minus censu quam moribus idonea vicinaretur, cuius filia infantiae iam temporibus emensis necdum tamen nubilibus annis appropinquabat, huic hic blandus (siquidem ea aetas infantulae, ut adhuc decenter) nunc quaedam frivola, nunc ludo apta virgineo scruta donabat;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 6:1)
ad eam rem consummandam tempusque nuptiis statuendum - iam enim nubilis erat virgo - profectus Hasdrubal ut accensum cupiditate - et sunt ante omnes barbaros Numidae effusi in Venerem - sensit, virginem a Carthagine arcessit maturatque nuptias;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 323:1)
ibat patiens dicionis Alanus, qua nostrae iussere tubae, mortemque petendam pro Latio docuit gentes praefectus Alanae, cui natura breves animis ingentibus artus finxerat inmanique oculos infecerat ira;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:230)
et nobilium virorum Willelmi Mariscalli comitis Penbrocie, Willelmi comitis Sarisberie, Willelmi comitis Warennie, Willelmi comitis Arundellie, Alani de Galewey a constabularii Scocie, Warini filii Geroldi, Petri filii Hereberti, Huberti de Burgo senescalli Pictavie, Hugonis de Nevilla, Mathei filii Hereberti, Thome Basset, Alani Basset, Philippi de Albiniaco, Roberti de Roppel.
(Magna Carta 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION