라틴어 문장 검색

Adloquor en absens absentia numina supplex, si fas est homini cum Iove posse loqui, arbiter imperii, quo certum est sospite cunctos Ausoniae curam gentis habere deos, O decus, o patriae per te florentis imago, o vir non ipso, quem regis, orbe minor - sic habites terras et te desideret aether, sic ad pacta tibi sidera tardus eas - parce, precor, minimamque tuo de fulmine partem deme!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 224)
datoque negotio, ut simulacra numinum religione et arte praeclara, inter quae Olympii Iouis, apportarentur e Graecia, quibus capite dempto suum imponeret, partem Palatii ad forum usque promouit, atque aede Castoris et Pollucis in uestibulum transfigurata, consistens saepe inter fratres deos, medium adorandum se adeuntibus exhibebat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 22장 2:2)
nam dicitur statuisse Iuppiter, ut si quis de diis fefellisset eius numen periurio, uno anno et novem diebus ab ambrosia et nectare prohiberetur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 3242)
illud etiam frustra quaeritur, quemadmodum numini sacrilegus obtemperare potuerit, cum Mezentium non aperte Iuppiter moneat, sed ei iniciat tale desiderium:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6896)
ideo autem 'certissima', quia multi ad gloriam generis simulant se numinum filios, ut Romulus ex Marte, Alexander ex Iove Ammone.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 3222)
Vel quae qui redemi Romano turpe putavit, A duce Puniceo pertulit , ipse feras . Nec tibi subsidio praesens sit numen , ut illi , Cui nil Rhoetei profuit ara Iovis . Utque dedit saltus de summa Thessalus Ossa, Tu quoque saxoso praecipitere iugo .
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 13:7)
"et saevi flectitur ira Iovis, sed poterunt ritum Picus Faunusque piandi tradere, Romani numen utrumque soli."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권159)
"miror quod ipsum non sacrastis Mentorem, nec templum et aras ipse Phidias habet, fabri deorum vel parentes numinum, qui si caminis institissent segnius, non esset ullus Iuppiter conflatilis."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1115)
et cum in omnibus Tarpeius esset inventus, in quo erant multa diversorum numinum sacella, actum est, ut exinde ad alia templa numina evocarentur sacrificiis, quo posset libere et sine piaculo templum Iovis exaedificare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4464)
Numinis afflatu fulti, omnia pericula peregrina in terra adibant, malumque Jovem, Indorumque feritatem, famem, calorem, frigus, ultro perpessi.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.10)
De caespite virgo se levat et "salve numen, me indice" , dixit "audiat ipse licet maius Iove.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 35:6)
"Diis etiam ipsique Iovi formidabiles aquas istas Stygias vel fando comperisti, quodque vos deieratis per numina deorum, deos per Stygis maiestatem solere!"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:115)
esse apud se Cenchreum amnem, lucum Ortygiam, ubi Latonam partu gravidam et oleae, quae tum etiam maneat, adnisam edidisse ea numina, deorumque monitu sacratum nemus, atque ipsum illic Apollinem post interfectos Cyclopas Iovis iram vitavisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 61장2)
postea vero cum se et Iovis filium dixisset et morte Caci virtutem suam probasset, et susceptus et pro numine habitus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2694)
"nam primi Iovis regalis ales illa repente propansis utrimque pinnis affuit rapax aquila, memorque veteris obsequii, quo ductu Cupidinis Iovi pocillatorem Phrygium sustulerat, opportunam ferens opem deique numen in uxoris laboribus percolens, alti culminis diales vias deserit, et ob os puellae praevolans incipit:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:113)

SEARCH

MENU NAVIGATION