라틴어 문장 검색

ibi vero, quo longius ab hoste aberant et quia sub lucem pabulatum lignatumque et praedatum quidam dilapsi fuerant, neglecta magis omnia ac soluta invenere, arma tantum in stationibus posita, milites inermes aut humi sedentes accubantesque aut obambulantes ante vallum portasque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 582:1)
consul ubi silentium in castris et ne paucos quidem qui prima luce obambulaverant parte ulla cernebat, duobus equitibus speculatum in castra praemissis, postquam satis tuta omnia esse exploratum est, inferri signa iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 630:1)
ceterum quamquam merito iratus erat Aetolis, quod solos obtrectasse gloriae suae cum liberaret Graeciam meminerat, et nihil auctoritate sua motos esse, cum quae tum maxime accidebant casura praemonens a furioso incepto eos deterreret, tamen sui maxime operis esse credens nullam gentem liberatae ab se Graeciae funditus everti, obambulare muris, ut facile nosceretur ab Aetolis, coepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 387:1)
sed et Delum aris insignibus statuarumque copia exornavit, et Antiochiae Iovis Capitolini magnificum templum, non laqueatum auro tantum, sed parietibus totis lammina inauratum, et alia multa in aliis locis pollicitus, quia perbreve tempus regni eius fuit, non perfecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 233:1)
item alii parasiti frustra obambulabant in foro.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 129)
scortum exoletum ne quis in proscaenio sedeat, neu lictor verbum aut virgae muttiant, neu dissignator praeter os obambulet neu sessum ducat, dum histrio in scaena siet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, PROLOGVS12)
ne penetrarem me usquam ubi esset damni conciliabulum neu noctu irem obambulatum neu suom adimerem alteri neu tibi aegritudinem, pater, parerem, parsi sedulo:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 232)

SEARCH

MENU NAVIGATION