라틴어 문장 검색

pessulum ostio obdo.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 5119)
Anus foribus obdit pessulum;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 391)
Non lupus insidias explorat ovilia circum nec gregibus nocturnus obambulat;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 21:7)
hic fugit omnis insidias nullique malo latus obdit apertum, cum genus hoc inter vitae versemur, ubi acris invidia atque vigent ubi crimina:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 1:18)
his accedunt vitia non naturae sed trepidationis, cum ore concurrente rixari, si memoria fefellerit aut cogitatio non suffragetur, quasi faucibus aliquid obstiterit, insonare, in adversum tergere nares, obambulare , subito et silentio poscere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 268:1)
Ad summam sapiens eris, si cluseris aures, quibus ceram parum est obdere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 2:1)
ibi vero, quo longius ab hoste aberant et quia sub lucem pabulatum lignatumque et praedatum quidam dilapsi fuerant, neglecta magis omnia ac soluta invenere, arma tantum in stationibus posita, milites inermes aut humi sedentes accubantesque aut obambulantes ante vallum portasque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 582:1)
consul ubi silentium in castris et ne paucos quidem qui prima luce obambulaverant parte ulla cernebat, duobus equitibus speculatum in castra praemissis, postquam satis tuta omnia esse exploratum est, inferri signa iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 630:1)
ceterum quamquam merito iratus erat Aetolis, quod solos obtrectasse gloriae suae cum liberaret Graeciam meminerat, et nihil auctoritate sua motos esse, cum quae tum maxime accidebant casura praemonens a furioso incepto eos deterreret, tamen sui maxime operis esse credens nullam gentem liberatae ab se Graeciae funditus everti, obambulare muris, ut facile nosceretur ab Aetolis, coepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 387:1)
item alii parasiti frustra obambulabant in foro.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 129)
enim iam magis adpropero, magis iam libet in Casinam inruere * cupio illam operam seni surripere, forem obdo, ne senex me opprimeret.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 210)
scortum exoletum ne quis in proscaenio sedeat, neu lictor verbum aut virgae muttiant, neu dissignator praeter os obambulet neu sessum ducat, dum histrio in scaena siet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, PROLOGVS12)
ne penetrarem me usquam ubi esset damni conciliabulum neu noctu irem obambulatum neu suom adimerem alteri neu tibi aegritudinem, pater, parerem, parsi sedulo:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 232)

SEARCH

MENU NAVIGATION