라틴어 문장 검색

In hoc ipsum tibi plurimum conferet fiducia et ad tolerandum omne obfirmata mens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 7:5)
Ante quam obdurescerent et altius terrena conciperent liberati leviores ad originem suam revolant et facilius quicquid est illud obsoleti inlitique eluunt.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 138:3)
Gorgonis et satius fuit obdurescere vultu, Caucasias etiam si pateremur avis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 255)
porro si etiamnum solito 1 obdurueris, faxim egomet quod tete paenitebit, quoniam, si peccabis 2 ultra reticendo, ego protinus ulciscar scribendo, porro enim ambiguo caret tam te puniendum scripto meo, quam punior egomet silentio tuo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Claudianus Sidonio Papae salutem 4:2)
feram et perferam usque abitum eius animo forti atque offirmato, id modo si mercedis datur mi, ut meus victor vir belli clueat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 212)
satin offirmatum quod mihi erat, id me exorat?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 2206)
ego me ubi invisum meo patri esse intellego atque odio me esse quoi placere aequom fuit, amens amansque ut animum offirmo meum, dico esse iturum me mercatum, si velit:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 142)
Quid agimus, soror, si offirmabit pater adversum nos?
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 212)
neque ruri neque hic operis quicquam facio, corrumpor situ, ita miser cubando in lecto hic expectando obdurui.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 5, scene 142)

SEARCH

MENU NAVIGATION