라틴어 문장 검색

quis autem tam agrestibus institutis vivit, aut quis contra studia naturae tam vehementer obduravit, ut a rebus cognitione dignis abhorreat easque sine voluptate aut utilitate aliqua non requirat et pro nihilo putet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 48:2)
est enim ius iurandum affirmatio religiosa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 135:4)
est igitur amplificatio gravior quaedam adfirmatio, quae motu animorum conciliet in dicendo fidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 15장 2:1)
qua re obduretur hoc triduum ut te quoque ponam in eodem ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 3 2:4)
haec tibi antea non rescripsi, non quo cessator esse solerem, praesertim in litteris, sed, cum explorati nihil haberem, nec tibi sollicitudinem ex dubitatione mea nec spem ex adfirmatione adferre volui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 17 5:1)
a. 711 (43). PLANCVS CICERONI plura tibi de meis consiliis scriberem rationemque omnium rerum redderem verbosius, quo magis iudicares omnia me rei p. praestitisse, quae et tua exhortatione excepi et mea adfirmatione tibi recepi (non minus enim a te probari quam diligi semper volui, nec te magis in culpa defensorem mihi paravi quam praedicatorem meritorum meorum esse volui) ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 74)
credidi chirographis eius, adfirmationi praesentis Laterensis, qui tum apud me erat reconciliaremque me Lepido fidemque haberem orabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 21 1:3)
Perfer et obdura!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 11a7)
si nec blanda satis, nec erit tibi comis amanti, perfer et obdura:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:137)
perfer et obdura;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 113)
Ne animum obduremus, securitas fidei in iter nos inducit atque facit ut testimonium et dialogus cum omnibus institui possint.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 60:10)
Ut sensum intellegamus huius affirmationis, cogitemus ante omnia de his quae in Credo continentur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 83:5)
fi cognitor ipse, persta atque obdura:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit.25)
uno modo summa quaestio item ut status, altero ceterae quae ad summam referuntur, tertio propositio cum adfirmatione;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 331:3)
videamus ergo, num haec expositio longior demum debeat esse et paulo verbosior praeparatione et quibusdam argumentis (argumentis dico, non argumentatione), cui tamen plurimum confert frequens adfirmatio effecturos nos quod dicimus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 168:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION