라틴어 문장 검색

Reliquis diebus oppidum vallo castellisque circummunire instituit.
(카이사르, 내란기, 1권 18:14)
Conatur tamen eos vallo fossaque circummunire, ut quam maxime repentinas eorum eruptiones demoretur;
(카이사르, 내란기, 1권 81:9)
nunc vero paene ut feras circummunitos prohiberi aqua, prohiberi ingressu, neque corpore dolorem neque animo ignominiam ferre posse.
(카이사르, 내란기, 1권 84:8)
Postero die Curio obsidere Uticam et vallo circummunire instituit.
(카이사르, 내란기, 2권 36:1)
Pompeius noctu magnis additis munitionibus reliquis diebus turres exstruxit, et in altitudinem pedum XV effectis operibus vineis eam partem castrorum obtexit, et quinque intermissis diebus alteram noctem subnubilam nactus obstructis omnibus castrorum portis et ad impediendum obicibus obiectis tertia inita vigilia silentio exercitum eduxit et se in antiquas munitiones recepit.
(카이사르, 내란기, 3권 54:1)
Superioribus diebus nona Caesaris legio, cum se obiecisset Pompeianis copiis atque opere, ut demonstravimus, circummuniret, castra eo loco posuit.
(카이사르, 내란기, 3권 66:3)
Qua re impetrata montem opere circummunire instituit.
(카이사르, 내란기, 3권 97:2)
postea vallo pedum XII in circuitu quindecim milium crebrisque castellis circummuniti oppido sese continebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 30장2)
hinc Mulciber ignes sparserat, hinc victa proruperat obice Nereus;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:23)
nullis victoria nodis haesit, non spatio terrae, non obice ponti.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:9)
non obice Pindi servati Dryopes nec nubifer Actia texit litora Leucates;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:57)
nam perfidus obice regis prodidit Oenomai deceptum Myrtilus axem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae81)
sive quod obicibus discurrens ventus opertis offenso rimosa furit per saxa meatu, dum scrutatur iter, libertatemque reposcens putria multivagis populatur flatibus antra;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:82)
Talia vociferans avidos transire minaci cornipedes umbone ferit clipeique retardat obice Gorgoneisque premens adsibilat hydris praetentaque operit crista;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:119)
Haec fatus, ventis veluti si frena resolvat Aeolus, abrupto gentes sic obice fudit laxavitque viam bellis et, nequa maneret inmunis regio, cladem divisit in orbem disposuitque nefas.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION