라틴어 문장 검색

omni igitur hac in re habenda ratio et diligentia est, primum ut monitio acerbitate, deinde ut obiurgatio contumelia careat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 113:5)
itaque quae sunt eorum consolationes, quae cohortationes, quae etiam monita et consilia scripta ad summos viros!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 9:3)
Obiurgationes etiam non numquam incidunt necessariae, in quibus utendum est fortasse et vocis contentione maiore et verborum gravitate acriore, id agendum etiam, ut ea facere videamur irati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 175:2)
Magnam autem partem clementi castigatione licet uti, gravitate tamen adiuncta, ut severitas adhibeaturetcontumelia repellatur, atque etiam illud ipsum, quod acerbitatis habet obiurgatio, significandum est, ipsius id causa, qui obiurgetur, esse susceptum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 176:1)
Qui autem fatetur honestum non esse in ea civitate, quae libera fuerit quaeque esse debeat, regnare, sed ei, qui id facere possit, esse utile, qua hunc obiurgatione aut quo potius convicio a tanto errore coner avellere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 106:5)
nam, ut Socratem illum solitum aiunt dicere perfectum sibi opus esse, si qui satis esset concitatus cohortatione sua ad studium cognoscendae percipiendaeque virtutis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 204:2)
Hisce ego cohortationibus, Crasse, ad studium et ad laborem incitandos iuvenis vehementer adsentior;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 262:1)
In eodem silentio multa alia oratorum officia iacuerunt, cohortationes, praecepta, consolationes, admonita, quae tractanda sunt omnia disertissime, sed locum suum in his artibus, quae traditae sunt, habent nullum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 64:3)
nam neque is, qui optime potest, deserendus ullo modo est a cohortatione nostra neque is, qui aliquid potest, deterrendus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 86:1)
Vix annus intercesserat ab hoc sermone cohortationis meae, cum iste accusavit C. Norbanum, defendente me:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 89:4)
maximaque pars orationis admovenda est ad animorum motus non numquam aut cohortatione aut commemoratione aliqua aut in spem aut in metum aut ad cupiditatem aut ad gloriam concitandos, saepe etiam a temeritate, iracundia, spe, iniuria, invidia, crudelitate revocandos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 337:4)
tum obiurgatio, si est auctoritas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 339:3)
tum admonitio quasi lenior obiurgatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 339:4)
Huic generi subiectae sunt cohorta- tiones, obiurgationes, consolationes, miserationes omnisque ad omnem animi motum et impulsio et, si ita res feret, mitigatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 118:2)
iracundia, obiurgatio, promissio, deprecatio, obsecratio, declinatio brevis a proposito, non ut superior illa digressio, purgatio, conciliatio, laesio, optatio atque exsecratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 205:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION