-
Simul ostenditur quod hominem justum non obumbret aliorum offensio, quando ipse ad totius generis reservatur seminarium, qui non generationis nobilitate, sed justitiae et perfectionis merito laudatur.
- (성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 4:12)
-
quia multorum annorum offensionem a constitutione mundi in finem usque contractam, paucis diebus, si poenituisset eos, voluit relaxare.
- (성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 2:12)
-
Medebatur ergo suis quisque vulneribus pro possibilitate vel curantium copia, cum quidam graviter saucii, cruore exhausto, spiritus reluctantes efflarent, alii confossi mucronibus frustraque curati, animis in ventum solutis, proiciebantur exstincti, aliquorum foratis undique membris mederi periti vetabant, ne offensionibus cassis animae vexarentur afflictae, non nulli vellendis sagittis in ancipiti curatione graviora morte supplicia perferebant.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 2장 15:1)
-
Obiurgatio erat matris ad filium, quod me, talem uirum qualem sibi praedicasset, nunc de Rufini sententia magum dictitaret.
- (아풀레이우스, 변명 80:1)
-
Ego autem, quem dicis etiam prohibere debuisse, fateor, non potui sic sapere, ut tanto vel tumultu vel offensione magis everti vellem ecclesiam cui servio, quam id quod a tali viro nobis offerebatur, accipere.
- (아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 14:3)
-
Has ille inanes glorias cum flaret iamque omnes finem cuperent verbisque eius defetigati pertaeduissent, tum Herodes Graeca, uti plurimus ei mos , oratione utens, Permitte, inquit, philosophorum amplissime, quoniam respondere nos tibi, quos vocas idiotas, non quimus, recitari ex libro quid de huiuscemodi magniloquentia vestra senserit dixeritque Epictetus, Stoicorum maximus, iussitque proferri Dissertationum Epicteti digestarum ab Arriano primum librum, in quo ille venerandus senex iuvenes qui se Stoicos appellabant, neque frugis neque operae probae, sed theorematis tantum nugalibus et puerilium isagogarum commentationibus deblaterantes, obiurgatione iusta incessuit.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, II 7:1)
-
Sed hanc utilitatem rei maiorem alia quaedam incommoditas extrinsecus consecuta est, ut fieret caput tenuiter munitum et ictibus offensionibusque parvis fragile.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, I 12:1)
-
INCESSEBAT quempiam Taurus philosophus severa atque vehementi obiurgatione adulescentem a rhetoribus et a facundiae studio ad disciplinas philosophiae transgressum, quod factum quiddam esse ab eo diceret et improbe.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIX 2:1)
-
Sed tamen, quoniam effugi eius offensionem, qui fortasse arbitraretur me hanc rem publicam non putare, si perpetuo tacerem, modice hoc faciam aut etiam intra modum, ut et illius voluntati et meis studiis serviam.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 23:2)
-
Per alteram autem fistulam, quae Graece nominatur τραχεῖα ἀρτηρία, spiritum a summo ore in pulmonem atque inde rursum in os et in nares commeare, perque eandem viam vocis quoque fieri meatum ac, ne potus cibusve aridior, quem oporteret in stomachum ire, procideret ex ore labereturque in eam fistulam per quam spiritus reciprocatur, eaque offensione intercluderetur animae via, inpositam esse arte quadam et ope naturae inde apud duo ista foramina, quae dicitur ἐπιγλωττίσ, quasi claustra quaedam mobilia, coniventia vicissim et resurgentia,
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XI 4:1)
-
Audistine, inquit, magister optime, Ennium tuum dixisse 'praeterpropter' et cum sententia quidem tali, quali severissimae philosophorum esse obiurgationes solent?
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, X 14:2)
-
Quantum ad sedandas animorum offensiones, aut saltem ad amolienda ea quae ab iis proveniunt pericula, duo sunt in omni statu (ut notum est) subditorum genera, proceres et plebes.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 18:2)
-
Gravia haec homini habenti sensum: obiurgatio peregrinationis et improperium feneratoris.
- (불가타 성경, 집회서, 29장35)
-
Ebrietas multiplicat animositatem imprudentis in offensionem, minorans virtutem et faciens vulnera.
- (불가타 성경, 집회서, 31장40)
-
atque hoc idem in infinitum si quis faciat, sine ulla offensione procedit.
- (보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici eiusque speciebus earumque generationibus. 2:12)