라틴어 문장 검색

"Ubi pudicitia et sanctitas, ibi frugalitas est;"
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:22)
"ubi frugalitas, ibi damna servorum."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:23)
Item cum gravem amicum audisset Iulia suadentem melius facturam si se conposuisset ad exemplar paternae frugalitatis, ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 8:1)
Frugalitas miseria est rumoris boni.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 11:5)
tenuis quidam et siccus et sobrius amat quandam dicendi frugalitatem, aliud pingui et luculenta et florida oratione lascivit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 5:3)
et notandum, quia affluentiam ubique exteris gentibus dat, Romanis frugalitatem, qui et duobus tantum cibis utebantur et in atriis sedebant edentes:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6373)
cum ergo omnis oblectatio deae, quae de venatione veniebat, extinctis ceteris animalibus defecisset, Apollo ob hanc rem consecratum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 37714)
"animus enim ut luxu solvitur, ita frugalitate Armatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 36장 1:8)
nunc vero et fortunae gravissimo percussus vulnere et administratione rei publicae liberatus doloris medicinam a philosophia peto et otii oblectationem hanc honestissimam iudico.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 14:2)
in hac rerum privatarum consilium, in eadem requies plena oblectationis fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 130:3)
Nos autem non solum beatae vitae istam esse oblectationem videmus, sed etiam levamentum miseriarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 72:2)
quin etiam inertissimos homines nescio qua singulari segnitia praeditos videmus tamen et corpore et animo moveri semper et, cum re nulla impediantur necessaria, aut alveolum poscere aut quaerere quempiam ludum aut sermonem aliquem requirere, cumque non habeant ingenuas ex doctrina oblectationes, circulos aliquos et sessiunculas consectari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 76:1)
quae ista potest esse oblectatio deo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 22:7)
ex quibus conlatis inter se et conparatis artes quoque efficimus partim ad usum vitae partim ad oblectationem necessarias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 148:1)
Atque haec oblectationis, illa necessitatis, cultus dico agrorum extructionesque tectorum, tegumenta corporum vel texta vel suta omnemque fabricam aeris et ferri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 150:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION