라틴어 문장 검색

multi statim hausto ueneno obmutuisse aiunt excruciatumque doloribus nocte tota defecisse prope lucem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 44장 3:1)
et illo obmutescente dicatur ministris:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 8:22)
Ilico obmutui et inter verbera - nam caedi me iusserat - conscientiae magis igne torquebar illum mecum versiculum reputans:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:13)
verum ubi vementi magis est commota metu mens, consentire animam totam per membra videmus sudoresque ita palloremque existere toto corpore et infringi linguam vocemque aboriri, caligare oculos, sonere auris, succidere artus, denique concidere ex animi terrore videmus saepe homines;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 4:8)
Cum enim in maximis causis versatus esses et cum tibi aetas nostra iam cederet fascisque summit- teret, subito in civitate cum alia ceciderunt tum etiam ea ipsa, de qua disputare ordimur, eloquentia obmutuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 6장 1:2)
maxime vero perspecta est utriusque nostrum exercitatio paulo ante quam perterritum armis hoc studium, Brute, nostrum conticuit subito et obmutuit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 94장 2:1)
ego autem hoc etiam turpe esse saepe iudico et, si quando turpe non sit, tum esse non turpe, cum id a multitudine laudetur, quod sit ipsum per se rectum atque laudabile, non ob eam causam tamen illud dici esse honestum, quia laudetur a multis, sed quia tale sit, ut, vel si ignorarent id homines, vel si obmutuissent, sua tamen pulchritudine esset specieque laudabile.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 63:2)
quamquam scripsit artem rhetoricam Cleanthes, Chrysippus etiam, sed sic, ut, si quis obmutescere concupierit, nihil aliud legere debeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 10:2)
'Ego vero' inquit Crassus 'neque Antonium verbum facere patiar et ipse obmutescam, nisi prius a vobis impetraro' - 'Quidnam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 27:1)
posteaquam et sedem et aram et nomen invenit, obmutuit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 101:10)
posteaquam et sedem et aram et nomen invenit, obmutuit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 101:11)
tu velim litteras Cephalioni des de omnibus rebus actis, denique etiam de sermonibus hominum, nisi plane obmutuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 19 8:2)
'de me' inquit 'semper populus Romanus, semper omnes gentes loquentur, nulla umquam obmutescet vetustas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 35장 4:1)
a nobis homo audacissimus Catilina in senatu accusatus obmutuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 37장 2:3)
videsne, ut obmutuerit non sedatus corporis, sed castigatus animi dolor?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 50:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION