라틴어 문장 검색

Sive autem capitis dolores, sive ulcera, sive lippitudo, sive spiritus difficultas, sive intestinorum tormenta, sive inflammatio vulvae est, sive coxa, sive jecur, aut lienis, aut latus torquet, sive vitio locorum aliquo prolabitur et obmutescit, occurrit dolori per quietem ejusmodi catapotium.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXV De Catapotiis. 4:1)
si in aliam partem, obmutescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 15:6)
quaedam obmutescunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 19:4)
Saepe homo ictus obmutescit, atque ejus anima deficit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 8:8)
num obmutuerit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 1:3)
ereptis obmutuit unda querellis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae64)
latratum triplicem compescuit ingens ianitor et presso lacrimarum fonte resedit Cocytos tacitisque acheron obmutuit undis et Phlegethonteae requierunt murmura ripae):
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:35)
Namque defluens umor caecat oculum nee patitur crescere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 9장 2:2)
Optimum est igitur medio fere internodio subsidiarium tondere palmitem, devexamque re-sectionem facere post gemmam, ne, ut antea diximus,superlacrimet et gemmantem caecet oculum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 16:2)
multi statim hausto ueneno obmutuisse aiunt excruciatumque doloribus nocte tota defecisse prope lucem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 44장 3:1)
et illo obmutescente dicatur ministris:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 8:22)
Necnon et illos, qui ad se conprehendendum venerant, oculis pariter ac mente caecatos, cum Samariam nescios induxisset, qualibus epulis refici imperant, ausculta:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 9:8)
Ilico obmutui et inter verbera - nam caedi me iusserat - conscientiae magis igne torquebar illum mecum versiculum reputans:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:13)
Paulus, lupus rapax et Beniamin adulescentior, in extasi caecatur, ut videat, et repentino tenebrarum horrore circumdatus dominum vocat, quem dudum ut hominem persequebatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 1:6)
Nulla fuit Romae alia matronarum, quae meam posset domare mentem, nisi lugens atque ieiunans, squalens sordibus, fletibus paene caecata, quam continuis noctibus domini misericordiam deprecantem sol saepe deprehendit, cuius canticum psalmi sunt, sermo evangelium, deliciae continentia, vita ieiunium.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 3:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION