라틴어 문장 검색

Si qua vero mulier haec dominarum ausa fuerit temerare statuta, suum ei puta largiendo amorem, eidem semper maneat obnoxia poenae et omni probae feminae maneat exinde penitus inimica.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 25:4)
Et econtra, mulier sive sit iuvencula sive in aetate adulta magis amplexus appetit et solatia iuniorum quam provectorum virorum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 27:7)
Heu tibi, miser Brito, qui non es veritus ad feminae cuiuscunque suasum tuae mortis appetere locaí, et cogens contra Britonem calcaribus equum ipsum acuto coepit impetere gladio et crudeli verberatione concutere;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 8:7)
Quis ergo tam fatuus reperitur et amens qui conetur illud appetere, quod tam feroci servitute cogit hominem alienae se potestati subiicere et alterius in cunctis penitus arbitrio colligari?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 8:7)
Videas ergo qualis sit mulier reputanda, quae in rerum felicitate posita et honorabili amico vel optimo [est] honorata marito alterius appetit voluptatibus commisceri.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 44:4)
Effundit radios, totique obnoxia Phoebo India progenuit, tenerisque incoxit ab annis Virtutem immodicam, et generosae incendia mentis.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 8:1)
Est autem amor quidam animae rationalis affectus per quem ipsa aliquid cum desiderio quaerit et appetit ad fruendum;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:22)
ne cum ista appeteretur, in illa propter quamdam eius similitudinem incaute incideretur.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:5)
Manifestum proinde est amicitiam naturalem esse sicut virtutem, sicut sapientiam, et caetera quae propter se, quasi bona naturalia, et appetenda sunt et servanda;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:7)
tunc primum vehementius appetitur, cum finis eius fructus que cognoscitur.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 3:38)
cum in rebus humanis nihil sanctius appetatur, nihil quaeratur utilius, nihil difficilius inveniatur, nihil experiatur dulcius, nihil fructuosius teneatur.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 1:3)
Fere in illorum cado sententiam qui amicitiam dicunt esse cavendam, rem videlicet plenam sollicitudinis atque curarum, nec timoris vacuam, multis etiam obnoxiam doloribus.
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:2)
Cum igitur certum sit multos amicitiae similitudine falli, expone, quaeso, cuiusmodi amicitias cavere, quas appetere, colere et conservare debeamus.
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 2:8)
Est praeterea amicitia quam consideratio alicuius utilitatis accendit, quam multi ob hanc causam, et appetendam, et colendam, et conservandam existimant.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 1:5)
in quibus omnibus si dignior illo praeferatur, vel certe in tua non sit potestate quod appetitur, qua tibi intentione adhaeserit facile pervidebis.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:35)

SEARCH

MENU NAVIGATION