라틴어 문장 검색

Si circumuentus, inquit, est, persequatur iniuriam, de ui agat, talionem petat.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, luxuriosus a sodalibus excaecatus.30)
Restat ut propter tuas falacias penas talionis recipias.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 20. Filii regis historia: Inclusa 2:10)
Par erat quidem garrulitatem nostram silentii vestri talione frenari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Apollinari suo salutem 1:1)
porro autem si me garrire compulso ipse reticere perseveraveris, te quoque silentii nostri talione ad vicem plecti non periniurium est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 4:1)
immo vero omnes scierunt et ideo Aemiliae potius legi paruerunt quam illi antiquae qua primum censores creati erant, quia hanc postremam iusserat populus, et quia, ubi duae contrariae leges sunt, semper antiquae obrogat nova.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 478:1)
Quin etiam, si quid plus erit aliterve conmissum, res fiet ridiculae atrocitatis, ut contraria actio talionis oriatur et adolescat infinita quaedam reciprocatio talionum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 19:1)
Quam quidem tu talionem, vir optime, iniquius paulo insectatus es ac ne consistere quidem dixisti lepida quadam sollertia verborum, quoniam talioni par non sit talio neque rumpi membrum facile possit ad alterius rupturae, ut ais tu, 'aequilibrium.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 34:1)
Sed decemviri minuere atque extinguere volentes huiuscemodi violentiam pulsandi atque laedendi talione, eo quoque metu coercendos esse homines putaverunt neque eius qui membrum alteri rupisset et pacisci tamen de talione redimenda nollet tantam esse habendam rationem arbitrati sunt, ut an prudens inprudensne rupisset spectandum putarent aut talionem in eo vel ad amussim aequiperarent vel in librili perpenderent;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 35:2)
si quid in hac rogatione scriptum est quod per leges plebisve scita, hoc est quod per legem Clodiam, promulgare, abrogare, derogare, obrogare sine fraude sua non liceat, non licuerit, quodve ei, qui promulgavit, abrogavit, derogavit, obrogavit, ob eam rem poenae multaeve sit, E. H. L. N. R.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 23 6:3)
Nam si reus, qui depecisci noluerat, iudici talionem imperanti non parebat, aestimata lite iudex hominem pecuniae damnabat, atque ita, si reo et pactio gravis et acerba talio visa fuerat, severitas legis ad pecuniae multam redibat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 39:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION