라틴어 문장 검색

In multis etiam damnat sua fata, reatus Excusare uolens facto meliore nouisque Artibus, atque noua medicina tergere morbum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:5)
Quo ueteres hominum possit pensare ruinas, Vult hominem formare nouum, qui sidere forme Et morum forma reliquos transcendat, et omnes Excessus resecans, regali limite gressum Perducat, mediumque tenens extrema relinquat, Vt saltem mundo sydus prefulguret unum Qui iacet errorum tenebrosa nocte sepultus, Vt sic respiret uirtus, excuset in isto Erores Natura suos, et conferat uni Quod multis conferre nequit meritumque fauoris Et laudum titulos saltem lucretur in uno.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:7)
Vel si forte fluat sermo sub flumine uerbi, Fulminet ulterius sentencia, copia fructus Excuset folii siluam, paleasque uagantes Vbertas grani redimat sensusque loquelam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 16:4)
Illic philomela suae deflorationis querelam reintegrans, armonica tympanizans dulcedine, parvitatis dedecus excusabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:115)
In arce enim capitis, imperatrix sapientia conquiescit, cui tanquam deae, caeterae potentiae velut semi deae obsequuntur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:57)
Cum omnia lege suae originis meis legibus teneantur obnoxia, mihique debeant jus statuti vectigalis persolvere, fere omnia tributarii juris exhibitione legitima, meis edictis regulariter obsequuntur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:2)
Si enim genus masculinum genus consimile quadam irrationabilis rationis deposcat injuria, nulla figurae honestate illa constructionis junctura vitium poterit excusare, sed inexcusabilis soloecismi monstruositate turpabitur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:16)
Nec mirandum, si pleraeque maximae, titulo grammaticae facultatis adscriptae, a venereae artis domicilio patiantur repulsam, cum ipsa eas quae suae praeceptionis regulis obsequuntur, in sinum suae familiaritatis admittat;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:21)
Illius nativitatem, matrimonii excusat solemnitas;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:51)
Si apud aliquem nulla virtute a vitiis excusatum castrametetur scelerum multitudo, dum munus mediator occurrit, laudum mercenarius adulator, superficiali commendationis tunica vitiorum tenuiter colorat aspectum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:19)
[0479D] in sinistra vero, pellem novaculae demorsione pileorum caesarie denudatam, in qua styli obsequentis subsidio, imagines rerum ab umbra picturae ad veritatem essentiae transmigrantes, vita sui generis donabantur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:8)
His ergo picturae solertiis Genio solemniter operam impendenti, Veritas tanquam patri filia verecunda ancillatione obsequens assistebat, quae non pruritu aphrodites promiscuo propagata, sed hoc solo Naturae natique geniali osculo fuerat derivata, cum Ilem speculum formarum meditantem, aeternalis salutavit idea, eam iconiae interpretis interventu vicario osculata.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 91:1)
Caput nec crinis vestimento videbatur indutum, nec pepli velamentum excusabat calvitiem, sed panniculorum infinita pluralitas, quos filiorum pluralis infinitas ei texuerat vestimentum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 91:7)
» Ad hanc vocem et sententiam Petri repetito itinere, exercitus reversus est ad ipsam civitatem Niczh, et in prato praefato tentoria sua relocaverunt, ut excusaret se Petrus et universam legionem quae praecesserat, ut sic, mitigato duce, captivos suos et plaustra recuperarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 24:4)
Hoc denique rumore in castris Petri rursus ventilato, scilicet Turcos adesse et suos circumvagos decollasse, omnino excusant credere tam longe eos a Nicaea descendisse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 38:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION