라틴어 문장 검색

ne me Crispini scrinia lippi conpilasse putes, verbum non amplius addam.
(호라티우스의 풍자, 1권, 01장70)
tu credis amorem, tu tibi tunc, uruca, places fletumque labellis exorbes, quae scripta et quot lecture tabellas, si tibi zelotypae retegantur scrinia moechae!
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI141)
Illud in his obsignatum quoque rebus habere convenit et memori mandatum mente tenere, nil esse, in promptu quorum natura videtur, quod genere ex uno consistat principiorum, nec quicquam quod non permixto semine constet.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 14:1)
in multas igitur voces vox una repente diffugit, in privas quoniam se dividit auris obsignans formam verbis clarumque sonorem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 20:8)
Scrinia da magnis, me manus una capit.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, II2)
Argiletanas mavis habitare tabernas, Cum tibi, parve liber, scrinia nostra vacent.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, III1)
Secreta quaere carmina et rudes curas, Quas novit unus scrinioque signatas Custodit ipse virginis pater chartae, Quae trita duro non inhorruit mento.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXVI3)
Plena laboratis habeas cum scrinia libris, Emittis quare, Sosibiane, nihil?
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXXIII1)
Si damnaverit, ad salariorum Curras scrinia protinus licebit, Inversa pueris arande charta.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXXVI4)
Emendare meos, quos novit fama, libellos Et tibi permittis felicis carpere nugas, - Has, inquam, nugas, quibus aurem advertere totam Non aspernantur proceres urbisque forique, Quas et perpetui dignantur scrinia Sili Et repetit totiens facundo Regulus ore, Quique videt propius magni certamina Circi Laudat Aventinae vicinus Sura Dianae, Ipse etiam tanto dominus sub pondere rerum Non dedignatur bis terque revolvere Caesar.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXIV2)
Tu mihi cum in circulo decipiare adversari stipulatiuncula et cum obsignes tabellas clientis tui, quibus in tabellis id sit scriptum, quo ille capiatur, ego tibi ullam causam maiorem committendam putem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 174:2)
solum esse, cui domi nihil sit nec obsignatum nec occlusum, quod idem in bono servo dici solet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 248:7)
obsignatum aut depositum quippiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 33장 1:4)
Parere quaedam matrona cupiens dubitans, essetne praegnans, visa est in quiete obsignatam habere naturam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 214:20)
Negavit eam, quoniam obsignata fuisset, concipere potuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 215:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION