라틴어 문장 검색

Hac oratione habita tanta constantia vocis atque vultus, ut non ex vita, sed ex domo in domum videretur migrare, cum quidem Agrippa eum flens atque osculans oraret atque obsecraret, ne id quod natura cogeret ipse quoque sibi acceleraret, et, quoniam tum quoque posset temporibus superesse, se sibi suisque reservaret, preces eius taciturna sua obstinatione depressit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 22장 1:1)
Valerius Messala tradit, neminem umquam libertinorum adhibitum ab eo cenae excepto Mena, sed asserto in ingenuitatem post proditam Sexti Pompei classem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 74장 1:2)
Nonnulli credunt ingenuis pueris attributum, ut cordis figuram in bulla ante pectus annecterent, quam inspicientes ita demum se homines cogitarent, si corde praestarent, togamque praetextam his additam, ut ex purpurae rubore ingenuitatis pudore regerentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 17:1)
quam legem, quamvis esset optima, obstinatio tamen luxuriae et vitiorum firma concordia nullo abrogante inritam fecit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 13:4)
Theophrastus autem, vir et oratione suavis et ita moratus ut prae se probitatem quandam et ingenuitatem ferat, vehementius etiam fregit quodam modo auctoritatem veteris disciplinae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 42:2)
praestet idem ingenuitatem et ruborem suum verborum turpitudine et rerum obscenitate vitanda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 242:12)
mihi enim perspecta est et ingenuitas et magnitudo animi tui;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 17 11:2)
Neque enim dubitabam, qualecumque esset quod faterentur, pertinaciam certe et inflexibilem obstinationem debere puniri.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 3:4)
"si tanta callum pectoris praedurat obstinatio pulvinar ut nostrum manu abomineris tangere, saltem latentes paginas librosque opertos detege, quo secta pravum seminans iustis cremetur ignibus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.58)
Quod potest brevis obstinatio animi aliquo stimulo excitata, quanto magis virtus, quae non ex impetu nec subito, sed aequaliter valet, cui perpetuum robur est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 20:4)
in dolore pro remedio futuram obstinationem animi, qui levius sibi facit, quicquid contumaciter passus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 7:5)
auditus visusque, voltu, nutu, obstinatione tacita incessuque ipso prodest.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 50:5)
pareo libens, in quantum epistularis pagina sinit, laudans in te tam delicatae sollicitudinis ingenuitatem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 1:2)
Contra inpudentem stulta est nimia ingenuitas.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 17)
Ingenuitatem laedas, cum indignum roges.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 233)

SEARCH

MENU NAVIGATION