라틴어 문장 검색

igitur versare sententias et huc atque illuc torquere, hostem et parricidam Vitellium vocantes, providen- tissimus quisque vulgaribus conviciis, quidam vera probra iacere, in clamore tamen et ubi plurimae voces, aut tumultu verborum sibi ipsi obstrepentes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 85장9)
Dum quaeritur tempus locus quodque in re tali difficillimum est, prima vox, dum animo spes timor, ratio casus obversantur, egressum cubiculo Vespasianum pauci milites, solito adsistentes ordine ut legatum salutaturi, imperatorem salutavere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 80장1)
quocumque oculos Romanus intenderet, captivitatem clademque et dira omnia obversari.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 17장3)
Cum primum fari coepisset, in auito suburbano obstrepentis forte ranas silere iussit, atque ex eo negantur ibi ranae coaxare.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 7:1)
deinde repente Augusto uiso, quem ignotum plerisque adhuc auunculus Caesar ad sacrificandum acciuerat, affirmauit ipsum esse, cuius imago secundum quietem sibi obuersata sit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 9:3)
Mnesterem pantomimum etiam inter spectacula osculabatur, ac si qui saltante eo uel leuiter obstreperet, detrahi iussum manu sua flagellabat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 55장 1:2)
altera in admirationem formata sibi quoque eandem speciem aliquot iam noctibus obuersari rettulit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 37장 2:3)
obstrepebat hinc metus, praeter hunc invicem luctantium mutuus clamor.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 9장 23:4)
Fremitus undique indignantium querentiumque tota contione obstrepebat, qualis solet esse multitudinis et maxime militaris, ubi aut studio agitur aut ira.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 9장 5:1)
"Scelerati conscientia obstrepente condormire non possunt:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 10장 2:32)
Sed clausae erant aures obstrepente ira:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 1장 49:1)
Obstrepunt subinde cuncti Hermolao, pater super eum strinxerat ferrum percussurus haud dubie, ni inhibitus esset a rege:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 7장 4:1)
lecticam sequuntur armati corporisque custodes, inter quos ramis aves pendent, quas cantu seriis rebus obstrepere docuerunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 27:3)
Obrutique milites nimbo in terram refugerunt navigiis ratibusque desertis, sed tumultuantium fremitus obstrepentibus ventis ab hoste non poterat audiri.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 13장 27:2)
itaque suo more hastis scuta quatientes obstrepere persevera bant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 6장 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION