-
Quodque nulla alia sibi pateret via, tanquam principi Christiano et utriusque amico communi, qua fidem suam erga Deum et homines exsolveret, quam ut se pacis et concordiae inter eos intercessorem offeret.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:7)
-
Rex enim ei mandarat ut tali orationis moderatione uteretur quae ordines ad Britanniae auxilium accenderet, regem autem aperta aliqua declaratione non obstringeret.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 20:2)
-
Nam populi Gandavi praesertim et Brugarum (praesente ipso Maximiliano) arma subito ceperant et nonnullos ex officiariis eius principalibus interfecerant, eique ipsi custodiam circumdederant usque quo et ipsum et aliquos ex consiliariis suis iureiurando obstrinxisset ut veniam omnium anteactorum concederet, neque ea in posterum quaestioni subiicere aut vindicare vellet.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 14:4)
-
Aiunt enim Stanleium et promisso expresso et pecuniarum missarum pignore se Perkino obstrinxisse.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 16:14)
-
Attamen interea milites haec lex exuebat et exolvebat magno illo vinculo et calcari necessitatis (quae illis alias incumbebat) pugnandi, et non nisi parta victoria abscedendi, quandoquidem vitae militum et fortunae in tuto essent sive fortiter pugnarent sive terga verterent.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 9:10)
-
Itaque, cum celsitudo vestra iam pridem specimen egregium ediderit se nulla virtute regia progenitoribus suis esse inferiorem, ego, afflictus et calamatosus princeps, veluti divino nutu monitus ad vos accesi, meque fortunasque meas in manus vestras regias trado, opem vestram implorans qua in regnum meum Angliae restituar, fideliter vobis pollicitus me erga celsitudinem vestram non aliter affectum iri quam si frater vester essem germanus, atque post regni mei adeptionem grate omnia pro viribus meis praestiturum, quae tanta me obligatione exsolvere possint."
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 16:27)
-
Regem sibi obstrinxerat consiliorum occultatione et diligentia, sed praecipue quod regi in fortuna sua minore fidum se praebuit, et simul quod (affectu suo secreto) invetera malitia non vacabat adversus familiam Eboracensem, sub qua calamitates nonnullas subierat.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 2:4)
-
Si quis enim se manifesta declaratione obstringit, is cuneis quasi impactis includitur:
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 7:6)
-
Nam fratres nostri, modico nunc dolore sustentato, sub Dei testamentum aeternae vitae reciderunt; tu vero iudicio Dei iustas superbiae tuae poenas exsolves.
- (불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장36)
-
Cassius legionibus in hiberna dispositis ad ius dicendum Cordubam se recepit contractumque in ea aes alienum gravissimis oneribus provinciae constituit exsolvere;
- (카이사르, 알렉산드리아 전기 49:1)
-
polliceri se in provinciam iturum neque, ante quem diem iturus sit, definire, ut, si peracto consulatu Caesar profectus esset, nulla tamen mendacii religione obstrictus videretur;
- (카이사르, 내란기, 1권 11:3)
-
Pompeio teneri obstrictum fide;
- (카이사르, 내란기, 2권 17:4)
-
Quid enim est illis optatius, quam uno tempore et nos circumvenire et vos nefario scelere obstringere?
- (카이사르, 내란기, 2권 32:7)
-
Dumnorix gratia et largitione apud Sequanos plurimum poterat et Helvetiis erat amicus, quod ex ea civitate Orgetorigis filiam in matrimonium duxerat, et cupiditate regni adductus novis rebus studebat et quam plurimas civitates suo beneficio habere obstrictas volebat.
- (카이사르, 갈리아 전기, 1권, 9장3)
-
Quibus proeliis calamitatibusque fractos, qui et sua virtute et populi Romani hospitio atque amicitia plurimum ante in Gallia potuissent, coactos esse Sequanis obsides dare nobilissimos civitatis et iure iurando civitatem obstringere sese neque obsides repetituros neque auxilium a populo Romano imploraturos neque recusaturos quo minus perpetuo sub illorum dicione atque imperio essent.
- (카이사르, 갈리아 전기, 1권, 31장7)