라틴어 문장 검색

Etiam immensa illa velocitas in ipso corpore, quae cernitur in motu diurno (quae etiam viros graves ita obstupefecit ut mallent credere motum terrae), facit motum illum ejaculationis radiorum ab ipsis (licet celeritate, ut diximus, mirabilem) magis credibilem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 431:10)
Mendax enim Deo insultat, homini se incurvat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 3:7)
Mira res videbitur si passionis huius excessum perpendamus, ac quomodo ipsi rerum naturae et valori vero insultet, vel hoc ipso, quod hyperbole perpetua nulli rei conveniat praeterquam amori.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:11)
Nam cum quidam adortus esset hominem contumeliis, qui non ad uerae uirtutis usum ad superbam gloriam falsum sibi philosophi nomen induerat, adiecissetque iam se sciturum an ille philosophus esset si quidem inlatas iniurias leniter patienterque tolerasset, ille patientiam paulisper assumpsit acceptaque contumelia uelut insultans:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 2:11)
nos praedae faciles insultandique iacemus?"
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:253)
quemcumque deorum laesimus, insultet iugulo pascatque furorem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum23)
tum super insultans avidus languentia curru membra teri multumque rotae sparsere cruorem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia54)
non insultare iacenti malebat:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:59)
insultate mihi, caelo regnate superbi, ducite praeclarum Cereris de stirpe triumphum!"
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:223)
ipsa mihi liquidas delapsa per auras Iustitia insultat vitiisque a stirpe recisis elicit oppressas tenebroso carcere leges.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:25)
viduae, quibus ille maritos abstulit, orbataeque ruunt ad gaudia matres insultantque alacres.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:260)
insultant omnes profugo pacataque laetum invitant ad prata pecus;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:83)
quis Punica gesta, quis vos, Scipiadae, quis te iam, Regule, nosset, quis lentum caneret Fabium, si iure perempto insultaret atrox famula Carthagine Maurus?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:201)
neque oves haedique petulci Floribus insultent, aut errans bucula campo Decutiat rorem, et surgentes atterat herbas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 4장 1:4)
postremum auxiliorum agmen Batavique in parte ea, dum insultant aquis artemque nandi ostentant, turbati et quidam hausti sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 8장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION