라틴어 문장 검색

et quemadmodum ea ipsa quae inter nos oportet esse amicitia, et in Christo inchoetur, et secundum Christum servetur, et ad Christum finis eius et utilitas referatur plenius edoceri.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 2:28)
Hec probat, hec fatur, hec disputat, edocet, instat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:14)
Hic artem totam picture lingua recenset, Que mensurandi doctrinam fundit et usum Edocet, immensum claudit, spatiosa refrenat Paruaque consequitur, metitur magna, profundum Scrutatur, ualles habitat, conscendit in altum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 16:7)
Ciuibus hiis seruanda datur respublica celi, Inter quos hec lex sanctitur ut imperet unus, Hic operetur agens, reliquis obtemperet ille.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:20)
Hiis edocta uiam maturius arripit, eius Informat regina gradum gressumque sigillat Incessu proprio, ne locus abditus, anceps Callis, distortus limes, uia dissona gressus Virginis impediat, comitem sibi destinat illam, Que Fronesi mentem proscriptam reddidit, eius Resiituens uisum, cui cessit abusio morbi, Quam uia nulla latet, nullus locus abditur illi, Non delirus obest limes, non semita fallit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:2)
Que uox displiceat uoci, que consonet illi Monstrat, amicicias uocum rixasque sonorum Edocet, et que uox trahat, que debriet aurem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 20:2)
angelus operans, homo obtemperans.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:46)
homo obtemperando se recreat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:48)
homo obtemperat regenerationis mysterio.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:54)
Renes autem tanquam suburbia cupidinariis voluptatibus [0444D] partem corporis largiuntur extremam, quae magnanimitatis imperio obviare non audentes, ejus obtemperant voluntati.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:60)
voluptas obtemperantis usurpat imaginem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:63)
Imperantis igitur imperio ego obtemperans, [0454A] operando quasi varia rerum sigillans cognata ad exemplaris rei imaginem exempli exemplans effigiem, ex conformibus conformando conformia, singularum rerum reddidi vultus sigillatos.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:18)
Dux igitur, sic praemonitus ab advenis et Graecorum deceptiones edoctus, ad imperatorem minime introivit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 18:7)
Princeps enim idem frater meus, dux Godefridus, regni magni et primi imperatoris Romanorum Augusti haereditario jure suorum autecessorum nobilium, ab [0443A] omni honoratur exercitu, cujus voci et consiliis ad omnia magni parvique obtemperare non desinunt, cum caput et dominus ab omnibus sit electus et constitutus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 18:4)
- Profani Arthesiam obsidentes, de adventu Christiani exercitus per exploratores edocti, nequaquam, usque in noctem, obsidionem solvunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 59:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION