라틴어 문장 검색

cum quo dum tui obtentu aliquid horarum sermocinanter extrahimus, constanter asseveravit nuper vos classicum in classe cecinisse atque inter officia nunc nautae, modo militis litoribus Oceani curvis inerrare contra Saxonum pandos myoparones, quorum quot remiges videris, totidem te cernere putes archipiratas:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 13:3)
quin potius animam male sibi consciam et per horas ad recordata poenalis vitae debita contremescentem frequentissimis tuis illis et valentissimis orationum munerare suffragiis, precum peritus insulanarum, quas de palaestra congregationis heremitidis et de senatu Lirinensium cellulanorum in urbem quoque, cuius ecclesiae sacra superinspicis, transtulisti, nil ab abbate mutatus per sacerdotem, quippe cum novae dignitatis obtentu rigorem veteris disciplinae non relaxaveris.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 4:1)
Hisdem demonstrantibus, Caesar oppidum Cassobellauni inter duas paludes situm, obtentu insuper siluarum munitum, omnibusque rebus confertissimum tandem graui pugna cepit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. II. 1:9)
quia, ut haec uobis concederemus, longa terrarum marisque interualla, quae inter nos ac uos obsistunt, ad haec nos condescendere coegerunt, ut nulla possit ecclesiarum uestrarum iactura per cuiuslibet occasionis obtentum quoquo modo prouenire;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVIII. 1:3)
ergo ex industria factus ad imitationem stultitiae, cum se suaque praedae esse regi sineret, Bruti quoque haud abnuit cognomen, ut sub eius obtentu cognominis liberator ille populi Romani animus latens opperiretur tempora sua.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 574:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION